Latin
LATERCVLVM MAIVSCVLVM
Scaliger, De emendatione temporum 316.5
Unproofread scanNot analysed yet
Nam hora 18, vt diximus, peruenit ad ortum Solis, quo tempore si nouilunium incipit, φάσις dici non potest, cum id non videatur. Iudaei nihil praeter solitum stupidi scribunt feriam mutari hora 18, quod Lunae opus sit 18 horis ad silendum, sex ad ἐξαυγασμὸν, hoc est, ad tantum interualli, quod satis sit Lunae ad explicandum se e radijs Solis. Quod illi ita scribunt: NI7αO nU NPIDVD 1393OD NVD DODO DIVu 3: Hoc est: Luna xxii horas De emendat. temporum lib. VII. horas silet. xviii vetus: Vi nouella. Nam vt concedamus hoc ita esse, Iudaeorum consuetudo refragatur, qui duos dies saepe ἀπὸ ἐξαυγασμοδ mensem ordiuntur. Sed neque verum est semper post Vi horas φάσιν fieri. alias enim tardius, &quidem plurimum. Quarum rerum caussas apud Alfraganum &Albateni obseruare potes. Porro saepe translatio vtraque politica, &astronomica, concurrit. Anno superiore Iudaico 5340, nouilunium Tisri fuit 1. 23. 1079.