Latin
322.1 to 322.4
Scaliger, De emendatione temporum 322.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quare aera contractuum quidem recte statuitur in anno 3449 periodi Iudaicae. Reliqua non ita bene. Ad obsignatam visionem) Praepostere interpretantur verba Danielis de IESV vero MESSIA, NI23I iim nin). ac ne ad ipsum lesum referant, qui fuit clausula visionis, &Prophetiae, conferunt illud ad annum primum Seleuci Nicanoris, a cuius posteritate pollutum templum fuerit. Quos quot exempla, quantum argumetorum refellere potest? Non admodum ab his discedebat priscorum Iudaeorum opinio, qui jun nonn referebant ad illud tempus, quo altare prophanatum fuit ab Antiocho, anno aerae Macedonicae 145, annis ante obitum Herodis 166. Iosephus videtur sentire, tunc prophetiam cessasse, quando lapilli pretiosi summi Pontificis, solitum fulgorem, quo praesentiam Dei significabant, dare desiuerunt. quod &annis ante tempora sua contigisse prodit. Ad regnum Familiae Hasmonai) Anno 170 aerae Macedonicae caeptum in contractibus subscribi, Illo, &illo anno Simonis Hyrcani, Iudaeorum Ethnarchae. quo tempore desita est aera contractuum. Is erat annus Periodi Iudaicae 3618. Sed regnum Hasmonai incipit a lohanne filio Simonis, anno Seleucidarum 177, Periodi Iudaicae 3625. Quare perfectae summae biennium deest. Ad regnum Hagarenorum) Manifesto intelligit Herodis regnum, quod incipit a captis Hierosolymis, &Antigoni vltimi Hasmonaeorum caede, annis 34 solidis ante natalem Messiae. Tres autem annos integros antea regnauerat, declaratus Rex a Senatu. Hagarenum Herodem vocat, qui tamen Idumaeus erat, filius scilicet Antipatri Idumaei. Ad excidium templi secundi) Recte excidium Hierosolymorum &templi conferunt in annum 3829. quo Pascha fuit Aprilis xiiii, vt autor est Iosephus. Ad absolutam Misna) Vel, vt est in Hebraismo, ad obsignatam Misna. Rabbi Iudas Simonis F. scripsit navo, hoc est δυτέρωσιν. Namτας πατροπαραδότοις ἐν τολὰς, &caetera scita Rabbinica Graeci doctores Ecclesiastici δτερώσεις vocant. Epiphanius: δευτερώσεις, τν πρεσβυτέρων πραδόσεις τέσσαρες. μία εἰς ὅνομα Μωσέως φερομένη. δευτέρα δὲ ἡ τοῦ καλουμόνου Pαββὶ Ἀκιβά. τρίτη Ἀδδὰ, ἥτοι Ἰοὐδα. τετάρτη τῖν ψῶν τοῦ Αταμωνανου. Igitur hic dicitur MISNA conscripta anno Iudaico 3949. Ego alibi reperio annos 3952. Differentia, anni 3. Clausulae Amoraeorum) Sophistae Misna vocati sunt 1891), hoc est, δευτερωταὶ διδάσκαλοι.