Latin
338.1 to 338.6
Scaliger, De emendatione temporum 338.1-6
Unproofread scanNot analysed yet
FINIS COMPVTI ECCLESIAE AETHIOPICAE. ANNOTATIONES IN COMPVTVM AETHIOPVM. HRISTIANORVM Aethiopum nomen nunc non primum ad nos &peruenit. Eorum enim Ecclesiae non solum Hierosolymis, &ConVesc, q stantinopoli sunt, sed &Romae, ac Venetijs sacra ritu suo obire illis per aliquod tempus licuit. Lusitanorum quoque nauigationibus &Francisci Aluarez itinerario libro, qui in Aethiopiam penetrauit, plura de illis, illorumque ritibus, cognoscere licuit. Nam hactenus nomen tantum Aethiopiae audiebamus. Mirum vero Imperatoris Aethiopiae nomen memoria proauorum nostrorum prius ex Asia notum nobis, quam ex ipsa Aethiopia. Nam ante hos trecentos annos Reges Aethiopes in Asia, praesertim in Drangiana, finibus Susianae, in India, &Sinis, late imperarunt, donec imperatores Tartarorum eos imperio Asiae exuerunt. Nam Abyssini victi &ex Sinarum regione pulsi primum a Cingi Tartarorum Rege, interfecto Vncam magno Aethiopum imperatore. Deinde Cincan filius Cingis, &eius filius Bathin Can omnes Abyssinos penitus ex Moin, &Sinarum regno expulit, &in Africam fugere compulit. Sane non semel mirati sumus gentem hodie nauticae rei penitus ignaram adeo terra, marique potentem fuisse, vt ab Aethiopia ad Sinas vsque imperij fines propagarit. Ab illis temporibus eius imperatoris notitia ad nos peruenit, sed nomine Prestegiani. Quod Persica lingua, quae in tota fere Asia hodie locum habet, vt in occidente Latina, significat Apostolicum. Quo nomine Christianum Regem &orthodoxum intelligi constat. Nam Persice jxanpqg numero plurali ἀπόστολοι, gentilitium 3NΑηΟγρ ἀποστολικός. τυγρ „nρyρ, Padescha prestegiani, Rex apostolicus, hoc est rex Christianus, Arabice 17107 7b9, Melich ressuli, Aethiopice ntvm vuns, Negusch Chawariawi. Magnum &latum ipsorum Aethiopum in Asia fuisse imperium indicio sunt cruces Aethiopicae, quae in Giapan, Sina, &alibi visuntur. Quin templum Thomae apostoli in regione Maabar situm nihil nisi Aethiopicu habet, cruces, structuram, &multa alia, &,quod mireris, nomen. Nam neque Indice, neque Persice, sed Aethiopice appellatur Hauarija, hoc est APOSTOLVS. Hoc enim plane est rvn. Vide Paulum Venetum libro II. cap. XXVII. Nam falsissimum, quod ipse Paulus Venetus ait id VIRVM SANCTVM significare.