# De emendatione temporum 340

Scaliger, De emendatione temporum, FINIS COMPVTI ECCLESIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/340
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/340

Quemadmodum Litui, Tubae, & Cornua Latinis scriptoribus vocantur Signa: ita Aethiopibus Tuba est signum. Diximus alibi terminum esse residuum Epactarum. Hoc anno Christi 1582, epactae sunt VI. residuum ad complendum triginta, XXIIII. quem Terminum vocare placuit. illud est, quod Aethiopes vocant MATQVE. hoc est, Tubam, Signum. Sic Computus Arabicus numerum pene similem vocat nao nDV, λαρακτηρα ἐνιαυτοῦ. Porro Terminus siue Matque infra 14 pertinet ad mensem Tiqmith. Supra 14, pertinet ad Mascaram. Pa. 327, D Ex T Tiqmith non est Matque) Si epactae cum ipso Matque consummant numerum tricenarium, sane vbi epactae erunt nullae, ipsum Matque omnino erit XXX. Annis Gratiae 229, detracta vnitate, abiectis 19 remanet numerus aureus 19. Epactae nullae. Matque XXX. Decima Tiqmith Terminus Paschalis. Quod si Epactae fuissent 29, Matque autem vnitas, x Tiqmith Terminus figendus fuisset. Ib. Ne commiscearis cum refractarijs) vrma vocat refractariolos, ab Aethiopico verbo τιὰ, ἀπγρνντασθ. Arabice 7p9, frequens in Alcorano. Hoc ergo dictum propter eos, qui Xxix Epactas statuebant vltimo anno cycli. Inde enim sequebatur, vt, cum in decima Tiqmith, xiri Lunam dicere debeamus, ipsi XIII tantum putarent: quo in decretum Nicenum peccabatur. Propterea vocat eos mę, haereticos, contumaces, inficiatores. Alioqui si per progressum vndecim epactae fiunt: additis XI ad XVIII epactas anni 18, prodeunt epactae 29. Notabis autem cyclum Lunae Paschalem eundem semper esse cum Dionysiano initio anni Aethiopici. vt hoc anno est cyclus VI. Praeterea annus 235 incipiet hoc Augusto. Abiecta vnitate, vt praecipit Canon, reliquum per 19 diuisum relinquet Vi cyclum anni 235. Sed anno proximo 1583 nobis erit vii cyclus, qui ipsis curret sextus tantum. Pa. 329, A Vnde prodit Matque) Aufer LATERCVLVM TERMINOEpactas a XXX. Habes Matque. Aufer

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
