# De emendatione temporum 344.1-4

Scaliger, De emendatione temporum, 344.1 to 344.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/344.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/344.1

Aliter dicitur Aethiopibus 773 Badri, hoc est ἀγάπη, siue propter ea verba, quae sequuntur apud Iohannem, ἀγαπήσας τκς ἰδιοις, siue ab institutione τν ἄγάπων. Nam ita caenas in vetere Ecclesia vocatas nemo ignorat. Igitur haec dies antecedit τὸ βασῆ, Terminum Paschalem. Quia incipit à nocte praecedente, qua DOMINVS traditus. Ad inuestigandum BADRI, siue Angariam Iudaeorum, adde ad Matque IX. Sane si ad inuestigandum πάρα νομεκὸν addendum ad Matque X, Badri au tem est προεόρτιον τοῦ πάχα νομικον: ergo ix dies pro Badri addendi. Ib. Solenne Azymorum) Dies post XIIIi Nisan ita vocatur, quae Aethiopice dicitur noxo qya, Baala matzalath, ἐορτὴ τῆν ἀζύμων, à verbo, quod significat καυματίζειι, vstulare, quasi dicas vstulatitios panes. Subcineritij enim sunt. Ib. XAdde) Decem ad Matque addenda esse ad methodum Termini Paschalis, & supra monuit Pa. 333. A Ieiunium Salutis) Hunc cultum Romana Ecclesia Dominicam Rogationum, Constantinopolitana τὴν κυριακὴν τοῦ ἐκ γενετῆς τυφλοῦ, ex argumento Euangelij apud lohannem, vocat. Alio nomine Aethiopibus dicitur nano ning, oratio congregationis. Sed videtur esse ASCENSIO IPSA, ἡ πέμπτη τῆς αἱαλήψιως, ex argumento primi Actorum οῦτοι πδύτες ἢσὸν προσκαρτεροαῦτες ὁμοθυ μαδὸν τῇ πρισευχκαὶ τῇ δεήσει, σὴν γυναιξὶ, καὶ Μαριὰμ τῇ μητρὶ τοὸ Ιηδ, καὶ σὺν οοἷς ἀδελφοις ἀυύ. Etiam Aethiopibus dicitur noo. Sed quid illud verbi sit, nescio. Quota dies erit Hebdomadis Terminus Paschalis, ea dies adiectis Regularibus indicat Rogationes sequenti mense. Porro Canonem mutilauit Compilator, qui ita concipiendus erat: Si Phase fuerit &, adde XII: habebis iciunium salutare: si Z, XI: si T, X: si Q, IX: si D, VitI: si O, VII: si D, VI. Praeterea omnes obseruationes mobiles retinent appellationes etiam alienis mensibus. Verbi gratia. Anno 235inituro Matque erit XXIIII. cui si addideris regulares decem, habebis Terminum Paschalem quarta Tiqmith. ergo hoc eodem anno quarta dies omnis mensis vocabitur Terminus Paschalis. Item Matque erit XXIIIi eo anno. XXIIII mensium sequentium vocabitur Matque. Sic igitur ad habendum diem Dominicum Rogationum addendi sunt regulares ad XxiiIi diem eius mensis, ad quem pertinent Rogationes. Ib.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
