# De emendatione temporum 344.5-6

Scaliger, De emendatione temporum, 344.5 to 344.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/344.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/344.5

Super ieiunium Salutis) Interuallum à Dominica Resurrectionis ad Pentecosten omnes veteres Latini & Graeci Pentecosten vocant, per quod tempus non ieiunabatur. Hieronymus: Non quo & per totum annum, excepta Pentecoste, ieiunare non liceat. Tertullianus: Die dominico nefas ducimus vel de geniculis adorare. Eadem immunitate à die Paschae ad Pentecosten vsque gaudemus. Aethiopicus igitur clerus per totum fere annum ieiunare solet, excepto interuallo a Natali ad sexagesimam, item excepta Pentecostes hebdomade, quod est interuallum dierum quinquaginta. Ea hebdomade exacta, secunda feria, quae excipit Dominicam Trinitatis, instaurant ieiunia sua, ita vt per totum diem nihil sumant. Sub initium noctis collectam celebrant, ritu veteri, vt est apud Epiphanium: a qua profecti corpori procurando operam dant: atque epulis functi sic somnu ineunt. Hoc neque tacuit Aluarez, quem consulas licet. A Dominica igitur Trinitatis ad Natalem Dominicum ieiunare solent. Eam Dominicam Trinitatis vocant Iudith, imitatione iciunij illius Hebraeae De emendat. temporum lib. VII. A Hebraeae mulieris. Graeca Ecclesia, τὴν κυριακὴν τῆν ἀγίων πδύτων.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
