# De emendatione temporum 345.1-4

Scaliger, De emendatione temporum, 345.1 to 345.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/345.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/345.1

Graeci, & Moschouitae, & omnis denique Ecclesia, quae Patriarchae Constantinopolitano paret, quatuor ieiunia solennia obire solet. Primum est a Quinquagesima ad solenne Pascha, quae sunt hebdomades septem. Hoc vocatur ieiunium magnum. Secundum ieiunium ab octaua Pentecostes, id est a die Trinitatis ad Petrum & Paulum. Propterea vocatur ieiunium Petri. Tertium ieiunium a Kal. Augusti ad Assumtionem. Quartum ieiunium septem septimanis ante natale, vt & Syra Ecclesia. vocatur ieiunium Philippi, quia incipit post festum illius Apostoli secundum ritum anni Ecclesiae Graecoru. Porro Trinitatis solenne non in octaua Pentecostes à Graecis statuitur, sed in secunda feria Pentecostes. octaua vero Pentecostes est festum omnium sanctorum in eadem Ecclesia. Ib. VII adijce) Manifestum mendum. vii quidem post Pentecosten dant Iudith. Sed ieiunio salutari XXI adijcienda sunt, vt Iudith adipiscaris. Ib. Si Matque inuenisti, iX adijcito) Hoc quidem locum habet quatenus Matque est in Vi feria. Mutilus igitur est Canon, qui in magno computo ita conceptus videtur: Matque si in feriam & inciderit, XTi adijcito. Iudith inuenies. si in T, XI. si in Te, T. in ?, IX. in D, VIII. in O, VII. in 9, VI. Ib. xi adijcito supra Matque, Azyma reperies) xiiii Nisan, Iudaei agnum comederunt. Sequens, quod nemo ignorat, est ἐορτὴ τῆν ἀζύμων. Ad inuenien dum Phase, siue xi, addendum X ad Matque. Igitur ad inueniendum Azyma, siue XV, addendum XI. In Phase MESSIAS crucifixus est, & paulo ante initium Azymorum sepulchro conditus. Quod tempus statim excepit solenne Azymorum, ineunte nocte. Ergo Aethiopes per omnia ἰουδαίζοισι καὶ χριστιανίζοισι. Nam praeter αναστάσιμον πάχα, & xisῖ & X V Nisan obseruant. Ib. B Montem oliueti) ἡ νησεία Aethiopum a Sexagesima incipit, vt iam tenes Medium tempus ad Pascha dicitur ni 727, Dabra Zaith, Mons Oliueti, ab argumento Euangelij. Medium tempus Quadragesimae Syris etiam notatur hoc nomine NφIxT naγO, Phalghe dtzaumo, μεσονηστεία. A Sexagesima ad Dominicam montis Oliueti interuallum est, dies XXVIII: quanuis hic sunt tantum XXVII. Ib. Racbe inuenies) Racbe occursum, ἀπδύτηοιν significat, ab argumento Lectionis Euangelicae. Est autem medium interuallum a Pascha ad Trinitatem, vt mons Oliueti est μεσονηστεία.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
