# De emendatione temporum 347

Scaliger, De emendatione temporum, RVM PASCHALIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/347
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/347

A Natali Dominico ad Purificationem, quod solenne SIMEON vocant, nullum ieiunium obseruant. Triduo post, nisi Sabbatum, aut Dominica interuenerit, Monachi, & Sacerdotes incredibiles inedias sibi indicunt. Nam affirmarunt nobis, integro triduo semel tantum cibum sumere: quod tempus ipsi Poenitentiam Niniue vocant. Haec ille. Atqui Niniue nostrum aliud est. Est enim quartus decimus dies retro a Sexagesima, siue introitu ieiunij. Matque supra xim numera in V mense, puta Tybi: infra xii in lachathith, qui est Vi mensis atque idem cum Mechir. Hoc anno inituro Matque erit 24. Adde ex Canone sex Regulares. τριακαὶ Tybi erit Niniue. Ib. D VII adde) Omnium feriarum regulares in hoc Canone recte habent, praeterquam Sabbati. Nam vnitas illi attribuenda. vii autem est longissimus Regularis, qui debetur Dominicae. 335. A Supra Niniuen) Aliquando Niniue, & introitus ieiunij concurrunt. vt anno cycli V, & alias. Ib. XIadijce) Memineris eorum, quae supra de Canonismo dierum diximus. Quota mensis fuerit Niniue, eadem ποστιαια in reliquis mensibus dicitur Niniue. Sed mire hic numeri deprauati, vt solet. Vt xi pro V. Nam Niniue montis Oliueti semper cadit in ini feriam. Itaque V tantum adijcienda. Ib. II adijce. Hosanna) Lege iii. Nam Niniue τοῦ πάχα semper est feria V. Fac periculum. Ib. IX adijce) Legendum X. Hosanna distat a Pascha diebus VII. Quibus adde iii. In reliquis numeri deprauatissimi sunt. Quos corrigendos studiosis relinquimus. Cui rei methodus Computi praeibit. Ib. B. In prima pagina) Tertia pars Computi ἡ ὁμαὶ τῆν χρόνων. Aethiopum vetus Ecclesia tempus a creatione, & primo homine ad συυτέλειαν κόσμου definiuit annorum 7000. Haec septem millia annorum per centurias septem diuidunt, quas vocant Sabbata, siue Hebdomadas Enoch. Rursus Hebdomadas Enoch diuidunt in Iubilea, quae sunt Hebdomades Hebdomadum annalium. Itaque Hebdomas annalis est minima diuisio. Logistice vero haec tota & diuisio omnino pertinet ad periodum Iudaicam artificiosissimam. quae, vt alibi diximus, constat ex quatuor Tekuphis. Vna Tekupha dierum continet dies 91, septimanas 13. annos 1729. Quatuor ergo Tekuphae sunt anni 6916. Quae sunt 13 periodi magnae Dionysianae, quae singulae constant annis 532. Vna periodus ergo habet annos 532, septimanas annorum 76, Iubilea 10, cum VI septimanis appendicibus. Iudaeorum quoque prisca Schola συντέλειαν κόσμου illis septem millibus annorum definiebat. Differentia septem millium & periodi ludaicae 84 anni, qui sunt cycli tres Solares. Vides & vetustissimos Christianos Aethiopas eam periodum amplexos, quos negare non possumus ἰουδαιταιν in GQIG multis. Quod si artificium periodi Iudaicae ignorassem, nulla erat via huius A annorum diuisionis explicandae. Ib. Anni v. LXXXIIII) Ad 7000 consummanda desunt 84 sumae Iudaicae periodi. Ib. DAnn' p. n. Adam) Hoc est annus creationis. Reliqua aperte indicat Tabella. Ib. Sabbati Enoch) Superior diuisio pertinebat ad summam periodum Computi Iudaici 6916. Haec vero ad perfectam, quae constat septem millibus annorum: cuiusque decima pars vocatur SABBATHVM ENOCH: quia ENOCH natus anno mundi 700.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
