Latin
36.1 to 36.4
Scaliger, De emendatione temporum 36.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Fuit igitur neomenia ποσειδεανος πρτέρου Decembris i1i. Etiam hoc docet character periodi. Nam 393 annus Atticus pertinet ad numerum 456, sub Laterculo Periodorum. e cuius regione cyclus Solis 17. quem iunge cum annis praeteritis, hoc est cum 12. Abijce 28. Remanet annus primus cycli Solaris. Litera Dominicalis D. Rursus in eadem periodo character est apposita vnitas. quam iunge 3 characteri anni 13. Prodit feria quarta, character illius anni. quem iunge characteri ποσειδεῶνος προτέρου in Laterculo characterismi menlium. Exit feria quinta. Ergo fuit litera A. Nam litera Dominicalis D. Quare recte neomenia ποσειδεῶνος πρότέρου incurrit in iii Decembris in litera A. Rursus Plutarchus scribit feliciter pugnatum ab Atheniensibus duce Chabria, βοnδρομιῶνος πέμπτη φθίνοντος περὶ πδυσέληνον. Eusebius tempus huius victoriae comparat cum anno primo Olympiadis ei, quo anno principes Graeciae Athenienses facti. Igitur ex annis Iphiti 401 si biennium deduxe ris, &omnia 76 abieceris, remanet annus 19 periodi Atticae. In Tabula neomeniarum mensium e regione anni 19 propositi habes sub Boedromione 255. Boedromion igitur habuit neomeniam in XII Septembris incurrentem. ergo VII nox Octobris fuit πέμπτη φθίνοντος. Quod autem plenilunium ea nocte confectum fuerit, probatur ex cyclo Lunae. Fuit enim VI cyclus, vt patet ex Tabula neomeniarum Gamelionis. Hoc anno Christi vulgari 1582, currit idem cyclus. Plenilunium conficietur circa Kalendas Octobris. A temporibus autem Chabriae ad nostra, palam est Lunam anteuertisse epocham ἔννεα δεκαετηρίδων, diebus sex, quod nemini vel mediocriter harum rerum perito ignotum est. Quod si ex Eusebio tempus illius victoriae non haberemus, tamen ex charactere plenilunij deprehendissemus. quod nimirum plenilunium in illa die Boedromionis confici non soleret, nisi anno Tetraeteridis Atticae tertio. Quare non est, quod in illorum sententiam discedamus, qui in indicibus Chronologiarum suarum hoc tempus ad annum vltimum Olympiadis centesimae referunt. Ab illo enim Boedromione Chabriae ad proximum huius anni Octobrem, putabuntur cycli Lunares enneadecaeterici CTrI, anni vero Iuliani absoluti 1957: quorum dies vltimus erit VI Octobris. Itaque videmus quanti momenti sit huius periodi Atticae doctrinam tenere. sine qua duce multa in historia Attica peccari necesse est. Nihil in praesentia succurrit, quod a nobis in hoc negotio explicando omissum videatur.