Latin
368.5 to 368.7
Scaliger, De emendatione temporum 368.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
In sequenti Canone breuius tradit originem Epactarum Solis, nimirum eas epactas Solis inquiens, quota fuerit feria vltimae Martij. Hoc anno vltima Martij fuit feria VII. Ergo VIi erunt epactae Solis a Kal. April. ad easdem. ἀνέπακτα) Si prima Aprilis incurrit in Dominicam, praecedens ergo, hoc est vltima Martij, habuit feriam septimam pro Epactis Solis: quas si adieceris primae Aprilis, abiectis septem, remanet semper feria prima. Itaque non opus est epactis, vbi pro illis occurrit septenarius. πρόσθεταται πρσθεταὶ ἡμέραι sunt, quas Computatores nostri concurrentes, aut regulares mensium vocant. Eae nascuntur ex diuisione τῆς ὁμάδος τῶν ἡμερων, hoc est ex diebus collectis a prima Aprilis ad primam Decembris. Volo scire comcurrentes Maj. Ij nascuntur ex diuisione dierum Aprilis. Diuide 30 dies Aprilis per septem. Relinquuntur 2 concurrentes Maj. A prima Aprilis ad primam Augusti dies 122 per 7diuisi relinquunt; ,concurrentes Augusti. A prima vero Decembris ad Kal. Ian. dies vnius anni, hoc est 365, diuidendi per septem. Relinquitur vnitas pro concurrente. Adde dies lanuarij vnitati. relinquitur concurrens Februarij. Concurrentibus Februarij adde dies Februarij. Abiectis De emendat. temporum lib. VII. iectis 7habes concurrentes Martij. Haec ita Maximus noster. Sed cur non potius incipimus a 365, illis addentes quantitatem vnius cuiusque mensis? Hac methodo, quae expeditior est, ad Kal. Decembris fient dies 699. qui diuisi per 7 relinquunt concurrentes 6 pro Decembri. Denique concurrentes sunt numeri, qui ex diuisione quantitatis anni, hoc est dierum 365, nascuntur, &per additionem omnium mensium progrediuntur. Vel diuide τὴν ὁμάδα τῶν ἡμερῶνà Kal. Ian. Adde praeterea vnitatem. Habebis concurrentes sequentis mensis.