# De emendatione temporum 371

Scaliger, De emendatione temporum, ANNOTATIONES IN. TABVLAS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/371
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/371

altera ad ἰλασμὸν, hoc est decimam septimi mensis, quam Hebraei KIPPHVRIM vocant. Quaere igitur annum Lunae, e cuius regione habes mensem Romanum ei anno competentem, & in sequenti columella diem mensis, quam ποστίαίαν vocat Maximus. Ea est dies Termini Paschalis. Exemplum apponit anni xV cycli. Cui respondet mensis Aprilis. Sequenti columella competit illi prima mensis. Aio igitur Pascha legale, siue xii Lunam semper obseruari in prima Aprilis, anno cycli XV. Quod si vis scire, quota septimanae sit ἡ ποστιαία: accipe cyclum Solarem eius anni. qui cum sit primus, ingredere cum eo in Rotam inter duo Canonia interiectam. In cuius extremo cingulo e regione primi anni habes Epactas Solis Z, quas inijce in primam Aprilis. Abiectis septenarijs manet feria prima. Vel non opus est assumere epactas. quia vbi epactae Solis sunt 7, annum illum diximus esse ψνέπακτον. Igitur Terminus Paschalis incidit in Dominicam. Ideo propter συνέμπτωσιν transferatur in proximam Dominicam, nempe octauam mensis. ψηφισμὸς τῆς δὲκάτης) In altera pagina eiusdem dextri Canonij, e regione anni Lunae XV, habes mensem Romanum Septembrem. Sequenti columella ποστιαίαν, xXI eiusdem Septembris. In eam incidit decima mensis septimi Tisri. Si vis scire quota septimanae illi congruit, conijce in illam epactas Solis, & πρόσθετας ἡμέρας 6 e regione. Aggregatum 34 diuide per 7. Relinquitur feria VI, in quam incidit decima Tisri. Hoc Canonion in Ecclesia Christiana inutile esse scribit Maximus, sed tamen in studiosorum gratiam se illud noluisse praeterire testatur his verbis: μν τινα δεκάτὴν τοῦ ἐβδόμου μὴννὸς οὐ τελετης μᾶλλον εἰς αὐτὴν γίνο μένης, οὐδὲ γὰρ τελεται σύνολον, διεγράψαμὲν, ἢ τὴν οὐδὲν ἄγνοεν ἐθελόντων χάριν φιλομαθείας. Tamen vetustiores Ecclesiae eius rationem habuisse constat, quod omnino persuasum haberent, mensem οῦ κτὰ Ζαχαρίαν χρηματισμοδ, fuisse Tisri, in cuius decima Zacharias pater Iohannis Baptistae sacrum sufficum incenderit: praeterea ipsum Zachariam summum sacerdotem fuisse. Sed haec satis per se refelluntur. neque quicquam alienius a veritate dici potuit. Alioqui deprehenso Termino Paschali, addenda sunt semper 173, vt habeas illam δεκάτὴν illius Tisri imaginarij. Nam saepius eum Tisri putant, qui est Elul. & ecce hic δεκάτή Tisri ponit feria VI. quod si sequamur, Tisri caeperit feria quarta contra Canonem iN. Sed is fuit Elul, quem putat Tisri. At Tisri sequens fuit 5. 16. 337, feria quinta, Octobris vndecima. Itaque decima Tisri fuit 20 Octobris, feria septima, anno Iudaico 4401. ψηφισμὸς τῆς τῆν ἀγίων νηστειῶν) Doctrina haec pertinet ad sinistrum Canonem περὶ τῆς τῶν νηστειῶν εἰσβάσεως, de Quadragesima, quae semper spectatur in fine anni Terminum Paschalem antecedentis. Itaque cum terminus Paschalis quaesitus sit in anno Lunae XV, Terminus Quadragesimae quaerendus in proxime antecedente, xini scilicet. e cuius regione Februarium, & im diem eius habes. in quem conijce πρόσθεταὶ δʼ, & ἐπακταὶ ζʼ ἡλιακας. Diuide aggregatum XV, vt antea, per vii. Remanet feria prima. quae propter συοέμπτωσιν transferatur in octauam ab ea, hoc est in Xi Februarij.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
