Latin
372.5 to 372.6
Scaliger, De emendatione temporum 372.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Reliquum per XV diuisum indicat " Indictiones a Panegyri Quinquennalium Constantini lapsae sint, &praeterea quotus annus illius indictionis currat. Hoc modo tutissimus est epilogismus per indictiones. Exemplum in anno Christi proposito 641. Deductis 312 annis relinquitur 329. qui erat annus 14 indictionis 22. Si igitur hic noster scisset a prima Panegyri Quinquennalium Constantinianorum ad annum Heraclij 31 eum esse annum 14 indictionis 22: illi per 21 Indictiones praeteritas multiplicanda essent XV: quibus adijciens 14 labentis Indictionis annos, &καθολικα 28, interuallum ab initio Diocletiani ad prima Quinquennalia Constantini: peruenisset eodem modo ad annum propositum 357 Diocletiani. Hodie currit annus nonus Indictionis 85. quae semper, meo iudicio, continuandae essent, aut omnino earum vsus abolendus. Sed De emendat. temporum lib. VII. Sed Graeci annos a Christo nato neglexerunt: quorum vicem hactenus aera prima vtuntur. Cuius annus hic est 7090. Et quanuis in eorum Menologijs anni etiam Dominici appositi sunt, tamen eorum nulla vulgo habetur ratio. Hinc sit, vt veteres Computatores potius per vsitatum epilogismum indictionum, quam per non receptam Christi aeram tempora putare soleant. κρατουμὲν ταὶ ἐπακταὶ) Hic Canon ad praecedentem pertinet.