# De emendatione temporum 373

Scaliger, De emendatione temporum, ANNOTATIONES IN. TABVLAS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/373
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/373

Nam in annis Diocletiani ratio habetur Aegyptiacorum mensium. Quia Coptitae veteres Christiani terrae Aegypti ea aera & illis mensibus soli ad hanc vsque diem vtuntur. Accipe epactas, quibus adde vnitatem, & praeterea dimidium mensium a Thoth. Aggregatum cum die mensis proposita ostendit diem Lunae. Exemplum: Tempore Maximi Monachi epactae, vt iam vidisti, duabus vnitatibus minuebantur. Igitur anno cycli XVI, Epactae Maximi Monachi sunt 24. Nouilunium Aprilis in quinta. quae dies Aprilis cum sit decima Pharmuthi octaui mensis Aegyptiaci, volo scire, an per eundem Canonem nouilunium incidat in diem propositam. Thoth caepit anno cycli V. Epactae igitur 25. Quibus adde vnitatem καθο λικὴν. Fiunt 26. Dimidium octo mensium 4. Summa XXX. Quae abijcienda sunt, quia consummant mensem Lunarem. Ergo superest X Pharmuthi, in qua omnino confectum est nouilunium. καὶ τὸ ἥμισυ τῖν μηνωῖ) Hoc explicauimus libro tertio in annis Nabonassari, Armeniorum, & lezdegird. Cum menses sunt τριακονθήμεροι omnes, non quot menses sunt, tot Regulares mensium assumuntur, sed quot menses imparis numeri: hoc est dimidium mensium. Ἐ ἔτει τῶν ἀπὸ Αδάμ) Tertia pars Computi pertinens ad Catholica temporum. Sed mire hallucinatur noster. Nam qui annum Christi 641 statuit in 6133 aerae suae, cum idem natalem Christi in 5501 eiusdem conferat, manifesto errore conturbat rationes suas. Nam hoc modo a Christo nato ad 31 annum Heraclij imp. fuerint anni 6142: vt differentia sit annorum nouem. Si caetera, quae addit, absurda sunt, non mirum, vt quae a mendosa origine deducta sint. Sane omnia quae in hac ὁμάδι explicantur, non sunt vnius assis. περὶ διαφόρου τῆν ἰνδικτιώνων ψηφισμοῦ) Dicit varios esse ψηφισμοῖὲ Indictionum: imo varias indictiones. Quod natum ex ipsa ἀλογιστεία, qua oblitus est 641 anno Christi se illa scribere. De institutione Indictionum sub Augusto non ipse solus nugatur. Nostri quoque Latini hac febricula tentantur, cum boni Critici aeram Hispanorum ita interpretantur, vt AERA ἐπιτόμως dictum sit A. ER. A. Annus erat Augusti. Acute. Cedrenus loquens de temporibus Theodosii Magni: Ἐνσούτοις ἥ τε τῆν ὀλυμπιάδων ἀπέσβη πὸνήγυρις, ἥτις κατὰ τετραετὴ χρόνον ἐπετελετο. ἤρβατο δὲ ἡ τιαύτη πὸνήγυρις ὅτε Μανασσῆς τῇν [ουδαὶων ἐβασίλευε. καὶ ἐφυλάττετο μέχρι τῆς ἀργῆς ἀὐτοῦ τοῦ μεγάλου Θεοδοσίου. καὶ ἤρξαντο ἀριθμεῖσθαι αἱ ἶνδικτοι ἀρξάμεναι ἀπὸ Αὑγουστου Καὶταρος ἐν ἔτει ιε τῆς πρχῆς ἀὐτυ. Alibi de Augusto: ύτου τας δευτέρῳ ἔτει αἱ ινδικτοι ἐπενοητιησὸν καὶ τὸ βίσεξτον. περὶ τοῦ κατὰ τὸν Ζαχαρίαν χρηματισμοῦ) Verum sane eo anno decimam Tisri fuisse 27Septembris. Tisri enim fuit 7. 14. 400, Septebris 18. Quare 27eiusdem fuit decima Tisri, feria secunda. Sed falsum eum fuisse annum οῦ κατὰ τὸν Zαχαρίαν χρηματισμοῦ. Nam si hoc verum erat, inter conceptionem lohannis, & Natalem Domini, interuallum esset tantum dierum 59. Quae esset haec ἀτοπία? Tamen maior pars veterum ita censuit. Quin etiam volunt omnino conceIi j tized ptionem Iohannis Baptistae in 27 Autumni cadere, quia nuper Autumnus confectus erat. Ideo eius natalem regerunt in Solstitium: & consequenter natalem Dominicum in brumam.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
