# De emendatione temporum 374

Scaliger, De emendatione temporum, ANNOTATIONES IN. TABVLAS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/374
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/374

Caussa huius tam inopinatae sententiae fuit alia non minus audax καὶ παρα κεκινδυνευμένη, qua censent Zachariam summum Pontificem fuisse: Diem vero, qua suffitum sacrum incenderit, fuisse decimam Tisri. Hinc illi dies natales. Puto iandudum ne pueris quidem haec probari. περὶ τέν ια περιόδων) Periodus magna, vt nemo nescit, est quae ex vtroque cyclo in se ducto componitur, vt sit annorum 532. Sed diuersa capita diuersas etiam periodos constituunt. Vera periodus Iuliana, est, quae a capite vtriusque cycli incipit: quales sunt eae, quas periodus Iuliana per 532 diuisa relinquit. Hic annus 6295 currit periodi Iulianae. Abijce omnia 532. relinquuntur anni 443verae periodi Iulianae: quos annos si per I9 diuiseris, habebis cyclum Lunae Vi huius anni: per 28, cyclum Solis, 23. Ea est vera periodus. post nonagesimum hinc annum incipiet alia, anno Domini 1671. At periodus Dionysiana incipit tam ab eo anno Solis, quam ab eo Lunae, quo Christus natus esse dicitur: nimirum a cyclo Solis nono, Lunae primo. Periodi autem, quarum hic mentio est, aliud caputhabent. proinde & a Dionysiana, & a Iuliana differunt. Clara sunt omnia.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
