Latin
IN COMPVTVM ROMANVM
Scaliger, De emendatione temporum 376
Unproofread scanNot analysed yet
METHODVS EPACTARVM LVNARIVM. AEC pars secunda Computi Romani. Eπακταὶ ἡμέραι natae sunt ex Solis la excessu supra Lunam: qui est dierum XI. &quia ad Solis defectum supplendum adijciuntur, propterea ἐπακταὶ ἡμέραι dictae. Annos cycli enneadecaeterici duc vndecies. à toto abijce 30. Reliquum sunt epactae Luna res. Proposita die mensis volo scire aetatem Lunae. Epactas anni cum die mensis adijcio tot regularibus, quot Kalendae a Martio primo mense Paschali fluxerunt. Abijcio omnia tricenaria. Reliquum est, vt Graeci loquuntur, ἡ ποστιαία τῆς σελήνης, vt autem Computatores Romani loquuntur, aetas Lunae. Anno praeterito epactae erant 25. Volo scire aetatem Lunae in 25 Decembris. Decem Regularibus a Martio ad Decembrem addo 25. Fiunt 35. Abiectis 30 supersunt quinque. quae addo diei propositae Decembris 25. fiunt 30. ergo fuit nouilunium. Conuertamus Canonem. Dato die mensis &Lunae volo scire epactas. Aggregatum Lunae Regularium, &ποστιαίας mensis fiunt 65. Abiectis omnibus tricenarijs supersunt quinque. Ad supplenda 30, desiderantur 25, epactae scilicet. Rursus datis &epactis &Luna volo scire diem mensis. Aggregatum epactarum, Lunae, &concurrentium fiunt 65. Abiectis tricenarijs resiqua quinque. Desiderantur 25 dies mensis.