# De emendatione temporum 376

Scaliger, De emendatione temporum, IN COMPVTVM ROMANVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/376
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/376

METHODVS EPACTARVM LVNARIVM. AEC pars secunda Computi Romani. Eπακταὶ ἡμέραι natae sunt ex Solis la excessu supra Lunam: qui est dierum XI. & quia ad Solis defectum supplendum adijciuntur, propterea ἐπακταὶ ἡμέραι dictae. Annos cycli enneadecaeterici duc vndecies. à toto abijce 30. Reliquum sunt epactae Luna res. Proposita die mensis volo scire aetatem Lunae. Epactas anni cum die mensis adijcio tot regularibus, quot Kalendae a Martio primo mense Paschali fluxerunt. Abijcio omnia tricenaria. Reliquum est, vt Graeci loquuntur, ἡ ποστιαία τῆς σελήνης, vt autem Computatores Romani loquuntur, aetas Lunae. Anno praeterito epactae erant 25. Volo scire aetatem Lunae in 25 Decembris. Decem Regularibus a Martio ad Decembrem addo 25. Fiunt 35. Abiectis 30 supersunt quinque. quae addo diei propositae Decembris 25. fiunt 30. ergo fuit nouilunium. Conuertamus Canonem. Dato die mensis & Lunae volo scire epactas. Aggregatum Lunae Regularium, & ποστιαίας mensis fiunt 65. Abiectis omnibus tricenarijs supersunt quinque. Ad supplenda 30, desiderantur 25, epactae scilicet. Rursus datis & epactis & Luna volo scire diem mensis. Aggregatum epactarum, Lunae, & concurrentium fiunt 65. Abiectis tricenarijs resiqua quinque. Desiderantur 25 dies mensis.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
