Latin
PERIODVS IPHITI OLYMPICA
Scaliger, De emendatione temporum 38-2
Unproofread scanNot analysed yet
PERIODVS IPHITI OLYMPICA. a Vdicrum Olympicum committebatur plenilunio eius mensis, qui proxime secundum solstitium incipiebat, vt ex Scholiaste Pindari paulo ante retulimus. Itaque neomenia primi mensis Elidensium, quo agonem sacrum ab Hercule institutum, &negligentia posterorum intermissum Iphitus Praxonidae filius post CCCC annos instaurauit, fuit VT Iulij, cyclo Lunae Dionysiano V, cyclo Solis XVIII, feria iI. siquidem Graeci nouilunia non ἀπὸ φάσεως φεγsαροῦς putant, sed ab ipso iugo Lunae. Nam alioqui ἐξ αὐγασμὸς σελήνης erat in VIIi Iulij, φάσις in IX, qualis est Arabum. Sed Iudaeorum Tamuz caepit die xI. &neomenia mensis Olympici primi conuenit in XXVII Siwan Iudaici. Quare eorum bisextum celebrabatur Vi Iulij. Nam nulla fuit tam imperita natio in Graecia, in Oriente, etiam in Italia ipsa, quae non solum modum anni dierum CCCLXV non definierit, sed etiam quae quarto quoque anno diem non intercalarit. Quomodo enim tam exacte diem illum, cui solstitium aut brumam, aut aequinoctia attribuebant, obseruassent, nisi diem quarto quoque anno Solstitiali curriculo aequando intercalassent? Praeterea quo Olympiades illae, &lustra tetraeterica, si ad anni rationem non faciebant? Vt igitur Solis rationes, quod Cicero in Verrem scribit, cum Luna congruerent, excogitata est Lunaris Tetraeteris, vt esset quaedam tetraeteris Lunaris, quomodo &Solaris erat De emendat. temporum lib. I. A erat, qua vt Solis curriculo nihil deesset, quarto quoque anno dies vnus intercalaretur in anno sanctiore, &abdito, cuius cura tantum commissa erat ὡις ἰερσφανταις, ad quem tanquam ad regulam certam tetraeteris Lunaris exigeretur. Itaque quarto quoque anno celebrabatur agon Olympicus, idque plenilunio, &μεσοδιτος μὴννός. Menses autem omnes erant τριακονθήμεροι, vt iam diximus. In mensibus τριακονθημέροις omnibus vt quarto quoque anno exeunte Luna in Kalendas quinti conueniret, necesse erat ὑπεβαλλουσας δύο ad calcem quarti anni adijcere, vt iam diximus, &praeterea ἐξαιρέ