Latin
PTOLEMAEI
Scaliger, De emendatione temporum 380
Unproofread scanNot analysed yet
IOSEPHI SCALIGERI IVLI CAESARIS FILI DE EMENDATIONE TEMPORVM LIBER OCTAVVS. VAE apud veteres temporum ciuilium ratio fuerit, &qui eorum progressus, item qui errores ex illorum ignoratione in Chronoiogorum &Philologorum nostrorum Commentarijs vulgo propagati sint, superioribus septem libris exposuimus. Superest nunc illa vltima cura, propter quam vnicam, aut saltem propter quam praecipuam, hunc laborem suscepisse non immerito videamur. Castigatis enim veterum erroribus, qui anni commodam formam comminisci non potuerunt, nostros interea dissimulare non debuimus, qui commodiorem hodie, quam quae ab illis tradita est, non excogitamus. Iulianam enim a Solis curriculo, &naturali descriptione prorsus alienam esse &scimus, &palam quotidie scriptis nostris profitemur: adeo vt in ee literaria nihil tritius, nihil magis a scriptoribus hodiernis vexatum reperias. Sed cum vnico duntaxat vitio eam laborare credimus, quod scilicet aequinoctiorum, brumae, &solstitiorum vices post centum triginta &lius annos vno die morari soleat, eoque vno vitio sublato tandem nos optimo anni statu fruituros speramus, nae multum frustra sumus. Vt enim haec praecipua caussa sit, propter quam emendanda sit Iuliana forma non tamen eam vnicam esse, necessario sequitur. Sunt &alia, quae castigationem expectant. &,vt caeterea taceam, in illis familiam ducunt mensium descriptio, &sedes embolismi. Inaequalitatis enim mensium Iulianorum nulla ratio naturalis est, vt neque Kalendarum, cum à nulla epocha naturali incipiant. Embolismus autem Bisexti alieno loco fit. Cum enim fini anni omnis debeatur intercalatio, vt etiam Macrobius scribit, ea tamen in Iuliana editione secundo mense fit, &quidem, quod absurdum est, eo nondum exacto. Sed id superstitioni veteris Mercedonij, &Terminaliorum religioni dederit Caesar: at nostrorum hominum intererat, si annum Iulianum adeo amabant, duplicis saltem literae Dominicalis necessitatem tollere, quae in anno embolimaeo solet occurrere, cum ea molestia libenter defungi possimus, &maximam ab Astronomis inire gratiam, quibus vnius diei adiectio quinto anno post vicesimam tertiam Februarij semper negotium facessere solet. Praeterea quid Christianis hominibus cum Terminaliorum religione? quid regnis liberis cum imperio Romano? An Caesarem Dictatorem etiam hodie agnoscimus dominum? Saltem eo nomine huius absurditatis nos pudere debebat. Tria igitur De emendat. temporum lib. VIII. A igitur summa sunt in anno constituendo consideranda. Primum, vt conuersio eius ab eodem ad idem punctum constans semper, ac perpetua sit. Secundum, vt menses duodecim partibus anni naturalibus, per quarum quadrantes temporum Σπαὶ conficiuntur, respondeant. Tertium, vt in Bisexti celebratione duplex ratio habeatur: primum, vt id non nisi ex collectis anni scrupulis appendicibus consurgat: deinde, vt ne ante viginti quatuor horas.