# De emendatione temporum 381

Scaliger, De emendatione temporum, PTOLEMAEI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/381
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/381

Ex priore casu fiet, vt nunquam nisi exitu anni: ex altero, vt non semper quarto quoque anno exeunte intercaletur. Si enim annus non plenum quadrantem habet, neque quartus annus exactus plenum diem habebit, quo errore laborat praecipue Iuliana forma. Constantem vero conuersionem illam, quam exigimus, verus anni modus obseruatus tuebitur, quam libro quarto definiuimus, hoc est, dierum trecentorum sexaginta quinque, horarum quinque, scrupulorum Chaldaicorum octingentorum octaginta. Duodecim autem menses ad totidem segmenta Signiferi descripti in duas partes inaequales diuiduntur. quarum altera ab aequinoctio verno ad autumnale centum octaginta dierum est. altera ab autumnali aequinoctio in anno communi centum septuaginta octo, in anno embolimaeo, centum septuaginta diebus explicatur. Neque enim Alfonsinos, & alios audimus, qui aliter de illis duobus semicirculis statuunt, centum octaginta quatuor tantum dies arcui verno tribuentes. Eos obseruationes priscae & hodiernae satis refellunt. Hipparchus enim anno Nabonassari DCTI desinente, tertia ἐ παγομένων, sequente quarta, aequinoctium autumnale obseruauit: vernum autem anno sequente, Mechir XXVii. Differentia, centum septuaginta octo dies. Quod si hic arcus tot dierum est: reliquorum ergo centum octaginta septem erit arcus alter. Praeterea non aliam ob caussam prisci Chaldaei annum suum Lunarem ab epocha autumni primum auspicati sunt. quia quoties neomenia primi mensis statuitur confecto statim aequinoctio autumnali, neomenia septimi mensis incurret in aequinoctium vernum. Sequitur igitur, tantum interuallum esse arcus autumnalis, quantum anni Lunaris dimidiati cum neomenia septimi mensis. Altero genere diuisio mensium fit in quadrantes. Totidem enim sunt ὑπαὶ annuae, ex vtroque videlicet aequinoctio, solstitio, & bruma, quae conficiuntur in neomenijs primi, quarti, septimi, & decimi denique mensis. Reliqua octo interualla eadem proportione seruata definiuntur primo ingressu Solis in Signorum initia. Hoc modo Hemerologium caeleste contexetur ea forma, quam infra subiecimus.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
