# De emendatione temporum 4-2

Scaliger, De emendatione temporum, DE DIEBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/4-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/4-2

DE DIEBVS. Ὀ νυτθήμερον, quod est spatium viginti quatuor horarum, Daniel eleganter vocat 7po 2y quasi dicas ὀψιπραίον, initio diei ciuilis sumSelὸπ to Iudaice ab eo tempore, quod proxime Solem occasum sequitur. Nam illud interuallum, quatenus vigintiquatuor horarum est, naturale est: quatenus aliud atque aliud initium habet, dicitur ciuile, Atticis & Iudaeis ab occasu Solis: Aegyptijs & Romanis a media nocte: Chaldaeis ab ortu Solis: Vmbris à meridie initium sumentibus. Dierum notationes duplices: ut secundum numerum, & ordinem: vt prima, secunda, tertia mensis. aut secundum ἐ πωνυμίαν, qua dies alicui rei cognomines. vt dies mensis Persici sunt cognomines regum priscorum, & ἐπαχόμεναι Aegyptiorum nominibus singulorum Deorum vocatae. & dies festi, vt Quinquatrus, κρένια, θαργήλία, Quirinalia. & ab euentu, dies Alliensis, Regifugium. a stellis, dies Septimanae. Ecclesia Romana vocat ferias. quia veteris anni Ecclesiastici initium a Pascha. Et Pascha dicebatur annus nouus, vt etiam hodie ab Ecclesia Antiochena: a Constantinopolitana autem διακαινίσιμος ἐβδομὰς ab eadem mente. Illius autem De emendat. temporum lib. I. A tem Hebdomadis dies omnes septem erant feriati, vt testis est Hieronymus, & alij veteres.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
