# De emendatione temporum 40.1-4

Scaliger, De emendatione temporum, 40.1 to 40.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/40.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/40.1

Verba Regis, quae huc faciunt, haec sunt: συνακάτε μετὰ τῆν ὅπλων εἰς τὴν Φωκίδα, ἔχντες ἐπισιτισμὸν ἡμερῶν τετταράκοντα, οῦ ὄνεστωτος μηνὸς Λάου, ὡς ἡ μεῖς ἄγομεν, ὡς δὲ Ἀθηνατοι, Βοnδρομιωνος, ὡς δὲ Κορινθιοι, Ἴανέμου. Nimirum, quod iam diximus, eo anno propter embolismum, Λδος, qui alias conueniebat in Augustum, & Metagitnionem, tunc incurrit forte in Septembrem, & Boedromionem. Superest nunc, vt de exordio, serie, & contextu periodi disseramus. Athenienses post Alexandri mortem, annum suum πευτανείας, quem a Calippo acceperant, ab Autumno ordiri caeperunt, ita vt Hecatombaeon πρυτανείας responderet Hyperberetaeo Macedonicae periodi. De qua re suo loco disputabitur. Nam de Hecatombaeone autumnasi ibi agemus. Quod autem periodum Macedonicam simul cum mensibus Calippi coniungerent, id ex decreto Atheniensium patet, quod in honorem Hyrcani Hierosolymorum Pontificis emiserunt, vt est apud Iosephum. Ex eo Decreto huiusmodi principium huc transtulimus: ἐπὶ πρυτάνεως καὶ ἱερὲως Διονύσου τοῦ Ἀσκληπιάδου, μὴνὸς Πανέμου πέμπτη ἀπιόντος, ἐπεδόθη τοῖς σρατηγοῖς ψήφισμα Ἀθηναίων, ἐπὶ Ἀγαθοκλέοις οἀρχοντος. Ευκλῆς Μενάνδρου Ἀλιμούσιος ἐγραμμάτευε, Μουνυχιῶνος ἐνδεκατῇ τῆς πρυτανείας. Munychion est Lunaris Calippi: qui ab Hecatombaeone autumnali putatus incurrit in Iulium. Et sane Panemus Macedonum est Iulius. Porro si πέμπτη ἀπιόντος, hoc est Xxvi Panemi, congruebat vndecimae Lunari, siue potius decimae (nam Munychion erat mensis cauus, & δτέρα eiusdem ἰσταμένου erat τρίτηίσταμενς) si igitur decima Lunae erat vicesima sexta mensis periodici, igitur Panemus ille erat primus mensis tertij anni. Nam periodici menses, vt vidimus, incipiunt a iugo Lunae, neomeniae vero Calippicae incipiunt ἀπὸ φάσιως σελήόης. Quare primus mensis primi anni Tetraeteridis habebit neomeniam Calippi τ δύτερα ἰσταμένου. Porro, vt patet ex Tabula duplice, neomenia Lunae non potest incidere in XVTI mensis periodici, nisi tertio anno Tetraeteridis, idque in mense primo. Panemus igitur fuit primus mensis Macedonicus, & quidem a Solstitio. Videamus nunc tempus, siue annum cycli Lunae, vnde caput periodi deducendum. Hoc Decretum emissum est anno nono currente sacerdotij Hyrcani. Hyrcanus vero iniuit summum sacerdotium anno tertio Olympiadis 177, vt testatur idem scriptor Iosephus. hoc est anno Iphiti 707. Sequitur igitur, vt annus nonus currens sit 715 Iphiti. hoc est tertius Olympiadis 179.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
