Latin
METHODVS CYCLI SOLIS
Scaliger, De emendatione temporum 404-2
Unproofread scanNot analysed yet
METHODVS CYCLI SOLIS. Bijce ab annis Mundi numerum periodorum proxime minorem. Reliqui sunt anni expansi magnae periodi, siue cycli Solaris. Exemplum. MHic est annus mundi 5531. numerus proxime minor 5184, quae sunt octo periodi: quibus de 5531 deductis, supersunt 347 anni cycli Solaris noni currentis. Eregione eius litera dominicalis A. Character anni, vnitas. Quod si praecise numerus inuenitur, is est vltimus annus periodi. METHODVS CHARACTERIS ANNI, ET DE REGVLARIBVS DIERVM. Haracter anni est feria, a qua incipit neomenia primi mensis. item cum Regularibus dierum in Hemerologio datferiam diei propositae. Hoc anno, qui, vt diximus, est 347 periodi nonae, scribebam haec die vndecima mensis decimi, feria septima. Itaque si vnitatem, qui est character anni, cum regularibus diei vndecimae dicti mensis decimi coniunxeris, fit feria septima, vt propositum erat. Haec methodus breuior est, quam quae per literam dominicalem tractatur. SECVNDe emendat. temporum lib. VIII.