# De emendatione temporum 404

Scaliger, De emendatione temporum, ORDINATIO HEMEROLOGII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/404
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/404

Quae obseruatio Ptolemaica longe melior, quam ea, quam super eodem aequinoctio postea fecit, anno 887, Athyr 9, feria VI, cyclo Solis Iuliano octauo, anno Christi Dionysiano 139, Septembris 26. Sed Ptolemaeo imposuerunt κρικωτὰ sua μηχδνήματα, vt & caeco apparet. Nihil igitur obstat ordinationi nostrae non semper aequinoctium conuenire neomeniae mensis, si modo consideratione diei ciuilis, aut intercalatione bisexti in integrum vtrumque restituatur. Hic est igitur cyclus Solis Tropicus, quem minore gyro claudere non sinunt Solstitialis curriculi spatia. Itaque non semper post quartum annum celebratur Bisextum: quia nondum viginti quatuor horae absolutae. Tunc in annum sequentem differtur embolismus Bisexti. Quod cuilibet perspicuum erit ex ipsius Solis rationibus. Exempli gratia. Anno vicesimo octauo exeunte septimus embolismus obeundus erat, si aequabilem bisexti modum sequeremur. At rationes Solis non patiuntur. Nam vicesies octies horae 5. 880 dant tantum dies 6. horas 18. scrup. 880. Quia ex 18 horis non colligitur iustus diei modus, expectandus annus sequens functioni embolismi.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
