# De emendatione temporum 405.1-4

Scaliger, De emendatione temporum, 405.1 to 405.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/405.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/405.1

SECVNDA PARS COMPVTI. &Ecunda pars doctrinae annalis, vt iam toties scire potuisti, pertinet ad rationes Lunae, quae cum Solaribus ita praecise per enneadecaeteridas comparari non potuerunt, vt non de ratiuncula reliquae fiant horae duae, scrupula 75, quibus Luna Solem superat exitu enneadecaeteridis. Quod nisi alibi diligenter disputatum esset, hic repetendum censerem. In anno enim Tropico Luna Solem superat, cum Iuliana enneadecaeteris maior sit Lunari hora 1. 485. Itaque post 17 enneadecaeteridas die vno priscam epocham Iulianam anteuertit Luna. Contra aliquando post 12 tales enneadecaeB teridas aequinoctium anteuertit Lunam, aliquando etiam post vndecim tantum. Itaque cum φάσις Lunae in neomenia primi mensis deprehensa sit, anno primo Mundi, ea post 228 annum descendit ad secundam eiusdem mensis. Tandem exacto anno 6612 reuertitur ad neomeniam mensis. Quod ita interpretandum est: Neomeniam scilicet primam anni primi Enneadecaeteridis expungi ex enneadecaeteride, hoc est mensem integrum anno 6612 vertente. Tunc enim neomeniae duae fiunt in primo mense: altera Kalendis mensis, altera vltima eiusdem. Itaque vnus mensis Lunaris fit ἐκβόλιμος: de quo genere mensium nunquam veteres locuti sunt. Fiunt & intra minus interuallum annorum duae neomeniae in mense primo, & fit quidem ἐκβόλιμος mensis, sed non est idem mensis. Quod planius explicandum. Vt mensis ἀκβόλιμος fiat, priC mum necesse est, vt neomenia percurrat omnes dies mensis. Itaquem si anno primo cycli neomenia fit in prima mensis, post 6612 eadem neomenia perueniet ad vltimam mensis neque citra illud tempus id accidere potest. deinde oportet, vt sit neomenia eiusdem anni enneadecaeteridis. Alioqui in alijs annis enneadecaeteridis neomenia fiet in prima mensis. Sed quia ea non est neomenia primi anni, non est ea, de qua loquimur. Exemplum: Anno mundi duodecimo neomenia Lunaris fuit 29 primi mensis. Anno 354 descendit ad vltimam mensis. Ideo duae sunt neomeniae Lunares in eodem mense. Sed vt neomenia anni duodecimi enneadecaeterici reuertatur in 29 mensis, opus est annis 6612, per mensem ἐκβόλιμον: hoc est reiectione vnius synodi Lunaris facta, quae in secundum mensem saepe promouetur. His animaduersis epactae Lunares minuuntur vnitate alternis 228, & 209 annis fere.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
