Latin
405.5 to 405.6
Scaliger, De emendatione temporum 405.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Cum autem Luna per illa annorum interualla descendat, epactae autem minuantur, in Hemerologio epactae ita collocandae sunt, vt deorsum versus decrescant. &quia a neomenia mensis incipiendum, maximae Epactae, hoc est 30, in ea figendae sunt, in secunda die 29, in tertia 28, &sic deinceps. Sed pro 30 nota nihili O, ponenda. quia in hoc negotio omnis tricenarius numerus abijcitur. Porro Lunares menses alternis pieni &caui sunt. ideo &epactae alternis tricenae, alternis vndetricenae à nobis positae sunt. ita tamen, vt sequentibus epactis cauis binae simul epactae praecedant, vnitas scilicet, ¬a nihili: ne quis fortasse miretur eidem diei binas epactas respondere. Quotiescunque enim epacta incidit in tricesimam primam mensis, necesse est eam alternis vnicam &nullam esse. Vt in eodem exemplo anni 354. Epacta erit nulla, in zrmensis. Secunda neomenia incidit in XXIX secundi mensis. Cui cum competat epacta nulla, tamen eidem diei e regione affixa est De emeluu emporum lib. VIII.