# De emendatione temporum 405.5-6

Scaliger, De emendatione temporum, 405.5 to 405.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/405.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/405.5

Cum autem Luna per illa annorum interualla descendat, epactae autem minuantur, in Hemerologio epactae ita collocandae sunt, vt deorsum versus decrescant. & quia a neomenia mensis incipiendum, maximae Epactae, hoc est 30, in ea figendae sunt, in secunda die 29, in tertia 28, & sic deinceps. Sed pro 30 nota nihili O, ponenda. quia in hoc negotio omnis tricenarius numerus abijcitur. Porro Lunares menses alternis pieni & caui sunt. ideo & epactae alternis tricenae, alternis vndetricenae à nobis positae sunt. ita tamen, vt sequentibus epactis cauis binae simul epactae praecedant, vnitas scilicet, & nota nihili: ne quis fortasse miretur eidem diei binas epactas respondere. Quotiescunque enim epacta incidit in tricesimam primam mensis, necesse est eam alternis vnicam & nullam esse. Vt in eodem exemplo anni 354. Epacta erit nulla, in zrmensis. Secunda neomenia incidit in XXIX secundi mensis. Cui cum competat epacta nulla, tamen eidem diei e regione affixa est De emeluu emporum lib. VIII.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
