# De emendatione temporum 407

Scaliger, De emendatione temporum, METHODVS CYCLI SOLIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/407
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/407

ra post meridiem mensis aequinoctialis incipit dies Lunae ciuilis, inquam, non astronomicus. Quanuis autem tutissima haec via est, quantum per aequabilem modum licuit: tamen vt per omnia studiosis rei pulcherrimae & a maioribus nostri: neglectae satiefiat, castigatam metliodum epactarum non solum expeditam, sed etiam turam & constantem excogitauimus. Neque enim ὁμαλαὶ αὐξο μείκοεις in hac re tutae sunt propter multas caussas, quas scientes omittimus. Primum igituranni Lunaris & Trorici differentiam sumimus, eamque per ἐινεακει δικα επηρίδα extendimus. Aufer 354. 12. 876, modum anni Lunaris, a 365. 5. 8SC, modulo anni Tropici. Relinouitur differentia, dies 10. horae 21. scrup. 4. Praeterea cum primum φάσεως nouilunium competat primae mensis, non dubiuni est, quin primae epactae Lunares pertineant ad annum vndecimum illius enneadecaeteridis, secundae autem, & deinceps omnes reliquae non secundum consequentiam annorum eiusdem enneadecaeteridis, assumendae sunt, sed retro, & contraria serie. Nam secundae epactae pertinent ad decimum annum: tertiae ad nonum, quartae ad octauum, & sic deinceps, vt in subiecta tabella habes. Primum igitur annos expansos per sex cyclos exrendimus. In primo cyclo simplicem enneadecaeteridem coniccimus. Est enim tantum difrerentia anni Lunaris & Solaris per additionem, vt vulgus arithmeticorum loquitur, progrediens. Sequentium vero enneadecaeteridum annis additus est excessus Lunae supra Solem, qui est horarum 2. 75. Itaque primus annus primae enneadecaeteridis ita habet 1. 12. 112. primus annus secundae idem est, sed auctus dicto excessu Lunae. Itaque adde excessum Lunae, hoc est, dies o. 2. 75, ad I. 12. 112. Prodit annus primus secundae enneadecaeteridis 1. 14. 187. Eadem ratio in alijs: His adiecimus neomenias anni Hierosolymitani. & alia praeterea, quae suo loco explicantur. Denique Tabulam annorum collectorum per n4, addito semper progressu excessus Lunaris apposuimus. Sed rem ipsam primum videamus.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
