# De emendatione temporum 412

Scaliger, De emendatione temporum, METHODVS EPACTARVM CASTIGATA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/412
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/412

METHODVS EPACTARVM CASTIGATA. Roposito quouis anno mundi, accipe numerum proxime minorem in Tabula annorum collectorum. Reliquos autem in Tabula annorum expansorum. Numeri epactarum illis congruentes dant epactas quaesitas. Exemplum: Anno superiore, qui erat mundi 5530, erat cyclus primus Lunae mundanus. Itaque in Tabula Epactarum Lunae aequabilium ei anno respondent epactae quinque e regione numeri lateralis 5510. Videamus, an in Tabula castigata epactarum idem deprehendi possit. Numerus proxime minor in annis collectis 5472. & numerus ei respondens, Dies 24. horae 20. scrup. 0. Reliqui anni 58 in Tabula annorum expansorum 337. Summa, Dies 26. hor. 14. 337. Ergo nouilunium habent numerum I. 18. iustum φάσεως fuit in 26 primi men5472, Anni collecti sis. cui diei respondent in Hemero58, Anni expansi logio epactae quinque. Itaque verae 5530, Summa Rursus experiamur per neomenias per erunt quinae epactae illius anni semi Hierosolymitanas. E regione annorum collectorum 5472 respondent numeri neomeniae Hierosolymitanae 5472, anni collecti 4. 14. 720. e regione annorum ex8, anni expansi pansorum, 6. 13. 797. Misce. Prodit 5530, summa neomenia Hierosolymitana, feria 4. hor. 4. scrùp. 437. Si 26 mensis est φάσις, oportet eandem diem 26 incidisse in feriam 4. Quod sane verum est. Erat enim annus cycli Solaris 346. Litera Dominicalis B. Ergo E, quo 26 dies insignita est, fuit feria quarta. Scito igitur epactas aequabiles, vt plurimum veram φάσιν indicare. Interdum tamen vno die anteuertunt epactas castigatas. Ideo illi ἕλεγγον adhibuimus methodum epactarum castigatarum. CAVTIO AD METHODVM EPACTARVM. – Ropter excessum Lunae supra Solem neomeniae primi mensis extensae sunt in secundum, omnibus vndenis, aut duodenis cyclis diem veteri epilogismo adijcientibus. Quare διʼ ἐκβολῆς restituenda est neomenia primo mensi. Nam Ijar, qui a primo mense in secundum radices egerit, euellendus est, & relinquetur Nisan in primo mense. Itaque Nisan veterem colonum mensem Ijar migrare iubet, & sibi decedere: vt anno hoc 5531 contigit. Collige numeros annis collectis proxime minoribus 5472, item annis expansis 59 congruentes. Colliguntur dies 45. horae 5. scrup. 46. Quadragesimus sextus dies anni est quartus decimus mensis secundi. & neomenia à nobis collecta est neomenia Ijar. Itaque non dubium est, quin F. Fg. Aufer recte ea neomenia competat dictae diei 14 Reliquum mensis secundi. Hoc enim confirmatur etiam per methodum aequabilem Epactarum. Epactae siquidem huius anni sunt 16, quae respondent eidem diei 14 mensis secundi. Praeterea neomenia Hierosolymitana conficitur in feria tertia. Colligitur enim 3. 1. 1026. Cum autem litera dominicalis huius anni sit A, sane C, character diei 14 mensis secundii est De emendat. temporum lib. VIII. est feria tertia. Quare recte collecta est neomenia Ijar. Sed quia epactae incipiunt a mense primo, melius est Ijar ecbolimo facto, ad Nisan redire.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
