# De emendatione temporum 413

Scaliger, De emendatione temporum, METHODVS EPACTARVM CASTIGATA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/413
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/413

Aufer igitur 29. 12. 793, modum mensis Lunaris, ab epactis collectis 45. 5. 46. Relinquuntur dies 15. 16. 333. Itaque eaedem epactae nempe 16, reperiunture regione diei xv mensis primi. Quod si quem piget ecbolimi mensis, potest numeros collectos retinere, & epactas eis respondentes in secundo mense sumere. vt in hoc exemplo, tam in 14 mensis secundi, quam in XV primi reperiuntur epactae XVi huius anni 5531. Quando epactae nullae sunt, eae notatae sunt charactere nihili, O. Ea autem nota alternis concurrit cum vnitate. Itaque quoties hoc accidit, vt in anno primo mundi, memineris notam nihili, quae cum vnitate concurrit, esse indicium nouilunij. vnitatem autem semper assumi, quando epacta vnica est. De hoc iam antea dictum. Quotiescunque tam in ratione Epactarum, quam in neomenijs Hierosolymitanis numerus horarum peruenit ad 18, aut vltra, epactae, & feriae neomeniarum in sequentem diem promouendae: vt iam toties libro secundo, & septimo à nobis dictum. Si enim in ratione epactarum collegeris dies 25. horas 19. scrup. 731, non 25 dies mensis primi assumenda, sed sequens, nempe 26. Quoties numerus annorum mundi collectorum praecise inuenitur, tamen numerus proxime minor assumendus. Vt si numerus fuerit 5472, non is, sed proxime minor antecedens assumendus. Reliqui in annis expansis.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
