Latin
TEMPORVM COMPARATIO
Scaliger, De emendatione temporum 414-2
Unproofread scanNot analysed yet
TEMPORVM COMPARATIO. DAstronomum pertinet, vt ab epochis epilogismos motuum caelestium ordiri, sic epochas cum epochis comparare, &earum differentias cognoscere. Omnium antiquissima est Iudaica. Quo nomine ab ea incipiendum. EPOCHA IVDAICA. Pocha Iudaica aut ex annis consideratur, aut ex neomenia Nisan, siue Ijar. Ex annis, quatenus comparari possit cum epocha Mundi. Detractis enim annis 189 ab epocha mundi, habes epocham Iudaicam. Adiectis 189 ad periodum Iudaicam habes annos mundi. Itaque si ab hoc anno mundi 5531, detraxeris 189, remanet annus Iudaicus 5342, ab autumno. Adde 189 annis Iudaicis 5342. Habes 5531 annos mundi ab aequinoctio verno. Ex neomenia vero epocha Iudaica consideratur, quatenus neomenia Iudaica cum neomenia epactarum confertur. Anno superiore neomenia Nisan annotata est a Iudaeis Palaestinis, 4. 4. 437. Eadem reperta est ex epilogismo nostro, vt supra dictum est. Rursus Tisri, qui praecessit hunc Nisan, notatus est a Iudaeis eisdem 1. 23. 1079. Aufer sex menses 2. 4. 438a proposito Nisan. Relinquuntur 1. 23. 1079, neomenia scilicet Tisri. quod erat propositum. Volo scire cui diei cuius mensis caelestis competit Tisri propositus. Ex doctrina Epactarum neomenia Lunaris incidit in XXVI mensis primi. Annus antencedens fuit bisextilis. Erat enim 345 cycli magni Solaris. Iunge 26 dies primi mensis cum 366 diebus anni bisextilis praeteriti. A summa aufer dies 177, dimidium nempe anni Lunaris. Relinquuntur dies 215 collecti anni caelestis, qui respondent xxviii diei mensis septimi, feria secunda. Et sane duplex translatio fuit in proposita neomenia, astronomica propter excessum horarum, &politica propter ADV. Itaque vna eademque opera &neomeniam Hierosolymitanam notare potes, &diem Hemerologij caelestis, cui Tisri competit, si &dies anni Lunaris collectos in subiecto laterculo cum feria, horis, &scrupulis suis a die mensis, feria, horis, &scrupulis nouilunij primi mensis abieceris. Abijce ergo a 392. 4. 4. 437, dies collectos sex mensium 177. 2. 4. 438. Remanent 215. 1. 23. 1079. Quod erat De emendat. temporum lib. VIII. A erat faciendum. Neque vero habenda est ratio anni Abundantis, aut Defectiui. Regula ipsa ADV ostendet veram translationem Hierosolymitanam. Diligenter autem cauere debes vtrum nouilunium mensis primi sit Ijar, an Nisan. Si enim est Ijar, tunc septem menses auferendi in anno communi Iudaico, octo in embolimaeo. Ideo annus Iudaicus ille communis, an embolimaeus sit, aduertendum. Praeterea, an mense ecbolimo vsus sis. Si enim ἐκβολὴ τοῦ Ijar facta est, sex tantum menses abijciendi postea erunt, vt habeas Tisri Hierosolymitanum. Quando numerus feriarum, LATERCVLVM MEN