Latin
DE EPOCHA NABONASSARI, ET
Scaliger, De emendatione temporum 416-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE EPOCHA NABONASSARI, ET ANNIS AEQVABILIBVS. CCIPE annos mundi perfectos, &bisexta caelestia illis respondentia. Si bisexta excedunt 365, fac ex illis annos, &cum annis mundi conWiunge. Summa erunt anni aequabiles. Exemplum. Sumantur anni mundi 5530. quae sunt periodi perfectae octo, cum annis expansis reliquis 346. Periodis octo debentur Bisexta caelestia 1256. annis autem 346 respondent bisexta 85. Summa bisextorum, 1341. qui fiunt anni aequabiles tres, cum appendicibus diebus 246. Adiungo annos tres annis mundi propositis. Confiunt anni aequabiles 5533, cum diebus 246, qui fluxerunt a mundo condito ad vltimam diem anni 5530 caelestis. Ita primum tibi erunt colligendi anni aequabiles priusquam ad epocham annorum Nabonassari, lezdegird, &Armeniorum tractandam accedas. Aufer ab annis aequabilibus collectis annos aequabiles 3204. &dies 17. Relinquuntur 2329, cum diebus 229. Rursus aufer 229 dies à modo anni caelestis 365. Remanent dies 136. qui congruunt diei XI mensis quinti, anno dicto 5530, feria secunda. Et sane verum est annum Nabonassari 2330 caepisse 24 Iulij, feria secunda, anno Christi superiore 1581. Conuertitur &Canon. Datis annis 3204, diebus 17, anni Nabonassari propositi restituunt annos mundi, si quot sunt anni aequabiles, totidem Bilexta, quae illis desunt, auferantur ab ipsis annis aequabilibus. Vt in proposito exemplo. Annis Nabonassari 2329, diebus 229 iunge annos aequabiles radicis cum diebus suis, nempe 3204. 17. Fiunt anni aequabiles 5533, dies 246. Iam si ex periodis octo, &annis reliquis expansis Bisexta congruentia collegeris, eaque de 5533. 246 deduxeris, remanebunt anni caelestes puri 5530. Apud Ptolemaeum anno 225 Nabonassari, Phamenoth 17, sequente 18, notata extat Lunae defectio, XVI Iulij, anno mundi 3427. Bisexta periodorum quinque, &annorum praeterea 187, fiunt simul dies 831. hoc est, anni aequabiles duo, cum diebus residuis 101. Fiunt omnes anni aequabiles 3429. 101. Deductis annis radicis 3204. 17, relinquuntur anni a Nabonassaro 225 absoluti, cum diebus 84, desinentes in vltima die anni caelestis. Reliquum anni post 17 Phamenoth, sunt dies 168, qui cum 84 coniuncti, &de modo anni caelestis deducti relinquunt dies 113, hoc est, XTX mensis quarti. Erat annus 187 cycli Solaris. Litera Dominicalis D. Quare hoc modo esset feria quinta non sexta. Corrigendum ergo tempus. &pro 19 mensis i8 dies accipienda. In reliquis eodem modo agendum. De emendat. temporum lib. VIII.