# De emendatione temporum 416

Scaliger, De emendatione temporum, SIVM LVNARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/416
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/416

Datis enim annis praeteritis Hegirae, & mensibus anni labentis, adijcienda est radix 4710. 8. Sed cum anni Iudaici, & Arabici tractantur, melius est ἐκβολὴν Ijar mensis facere. Vt hoc anno methodus epactarum castigata deduxit nouilunium ad 14 mensis secundi. Hic non quaerendum est nouilunium secundum cui & quoto mensi Arabico congruat, sed potius eijciendus est Ijar, & in Nisan haerendum. quia syzygiae collectae sunt ad cyclos Iudaicos. Ideo quaerimus, cui mensi Arabico congruat Nisan Iudaicus. Colliguntur igitur ad annos praeteritos mundi, anni simplices 5699. 10. Abiectis 4710. 8. relinquuntur anni Hegirae praeteriti 989. syzygiae duae. Itaque Nisan Iudaicus huius anni fuit tertius mensis anni Hegirae 990 labentis.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
