Latin
RVM PYTHICA
Scaliger, De emendatione temporum 42-2
Unproofread scanNot analysed yet
RVM PYTHICA. ER octaeteridas tempora sua periodica transegisse Graecos, puto iam satis docilia ingenia capere posse. Sed εμεθτοδευσίας gratia nos circuitum embolismorum, quae est vera ἀποκατάστασις temporum, orbe annorum 76 peragimus. quo interuallo comprehenduntur octaeterides nouem cum dimidia, embolismi etiam nouem, quot scilicet sunt Octaeterides. Sane, vt Censorinus scribit, hunc circuitum vere annum magnum esse pleraque Graecia existimauit, quod ex annis vertentibus solidis eum constare existimarent. Adijcit idem scriptor ob hoc multas in Graecia religiones hoc interuallo temporis summa ceremonia coli. Delphis quoque ludos, qui vocantur Pythia, post annum octauum olim confici. Quod verum est de interuallo antiquorum Pythiorum. sed fallitur, cum existimat eam octaeterida meram Lunarem fuisse, quae habuit τρια κονθημέροις menses omnes, vt iam declaratum a nobis. Nam Pythiorum vetus institutio, octaeteridis autem Lunaris recentissima, siquidem cum illorum ludorum origine comparetur. Fallitur praeterea interpres Pindari, qui inter duo Pythia antiqua ponit De emendat. temporum lib. I. nit interuallum annos solidos Solares nouem. Nam octaeteris dicta est etiam ἐννεαετηρὶς, quod nono quoque anno recurrat. Itaque caput dicitur ἐννεαετηρἰς: interuallum, ὀκταετηρίς.