# De emendatione temporum 42

Scaliger, De emendatione temporum, DIAGRAMMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/42

Vndecima igitur erat vera decima, quae conueniebat in XXVI Panemi, XV Augusti. Quomodo Metagitnion Calippi Atticus conueniat cum Munychione Calippi Alexandreo, sequenti libro explicabitur. Anno Iphiti 442 Alexander traiecturus Granicum amnem Daesium mensem iussit ἀρτεμίσιον δύτερον appellari. volo scire neomeniam eius Daesij. Abiectis periodis a 442, remanet annus 62 periodi Macedonicae. Is Daesius, qui proxime Panemon illius anni praecessit, caepit 30 Iunij, feria sexta, cyclo Solis Macedonico 22. Denique Plutarchus ex Ephemeride, siue Quotidianis vitae Alexandri scribit Alexandrum decessisse δαιάου τρίτῃ φθίνοντος. Is erat annus Iphiti 453, & periodi Macedonicae 73, cyclo Lunae primo, cyclo Solis Macedonico quinto. intelligo post quatuor dies dictum annum 453 incepisse. Nam Daesius ille pertinebat ad annum 452 desinentem. Neomenia igitur Panemi 453 deprehenditur in XXX Iul. Itaque τρίτη δαισίου φθίνοντος propter καὶ δύο ὑπερβαινούσας ad calcem Daesij appensas, est quinta dies retro a neomenia Panemi. Quare incurrit in XXV Iulij, feria quinta, qua constanter affirmamus Alexandrum decessisse. Itaque anno Christi vulgari 1577, XXIIII Iulij fuit vltimus dies anni Iuliani 1900 ab excessu Alexandri, & XXV Iulij caepit annus 1901, qui est primus cycli centesimi primi Lunaris ab excessu Alexandri. Sed annos mortis Alexandri Aegyptij a suo Thoth incipiunt. DE PERIODO DELPHO

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
