# De emendatione temporum 43

Scaliger, De emendatione temporum, RVM PYTHICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/43

Vt interuallum duarum Olympiadum, τετρα ετηρίς: caput vnius, πενταετηρίς. Quare & Olympias ipsa aliquando etiam Tetrapentaeteris dicta, vt est in Censorino Fr. Pithoei. Est enim initium quinti anni. Delphi igitur tres ἐννεαετηρίδας continuas celebrabant. Prima vocabatur σεπτήριον, altera ἡρωῖς, tertia χάριλα, vt scribit Plutarchus, quae nunquam mutatae fuerunt. Quarta ἐννεαετηρὶς erat τὴν πυθίων, quae postea in τετραετηρίδα redacta, vt Olympicus agon, anno, vt scribit Pausanias, Olympiadis 48 tertio. quo Amphictyones fidicinae artis, vt antiquitus, praemia constituerunt, adiectis etiam artis tibicinae. Sequenti Tetraeteride, qui erat annus Olympiadis 49 tertius, ἀγὼν ille τεφανίτης factus, vt Olympicus, vnde prima Pythias putari solet. Quare recte apud Eusebium anno ini Olympiadis 49 prima Pythias ponitur. Cui adstipulatur Scholiastes priscus Pindari in Pythion II. καθίστατο δὲ, inquit, ὁ lέρων βασιλεας κτὰ τὴν ἐβδομηκοστὴν ἔκτὴν Ὀλυμπιάδα, τῆς εἰκσστῆς ὀδδόης Πυθιάδος τῇ προκειμένῃ Ὀλυμπιάδι συγχρόνου οὕσης. Si ab anno Iphiti 195 putatur prima Pythias, & annus primus 28 Pythiadis est annus 109 a prima Pythiade instituta, idem annus Pythicus erit 303 Iphiti. qui est annus tertius propositae Olympiadis 76. Idem Scholiastes εἴδει Pythiorum ΧIIII. γέγραπται μ ἡ ὡδὴ Ἀρκεσιλάᾳ Πολυμνηστου παιδὶ Κυρηναίῳ τὸ γένος τῆς Λιβύης νικήσδμτι τὴν τριακοστὴν πρά τὴν Πυθιάδα. ἐνιοι καὶ τὴν ὁδδοηκοστὴν Ὀλυμπιάδα. Ἀλλ Cκ ἔγράψιν εἰς τὴν Ὀλυμπιακὴν ἀντῦ νίκὴν, καὶ τοι μετὰ τὴν Πυθικὴν γενομένὴν. Ait tricesimam primam Γυθιάδα esse priorem octagesima Olympiade. Nam tricesima prima Pythias celebrata est anno Iphiti 315, qui erat tertius Olympiadis septuagesimae nonae. Ab annis igitur Iphiti aufer 194. Habebis annos Pythicos. Caepit enim, vt diximus, primus ἀγὼν Pythiorum στυφανίτης anno Olympiadico 195, cyclo Lunae nono, Solis sextodecimo, sexta mensis, qui apud illos Bύσιος, apud Athenienses Thargelion dicitur. Nam τῇ ἔκτη τοῦ ἰστα μενου Apollinem natum volunt. quanuis Θαργήλια Athenis τῇ ἐβδόμῃ οῦ Θαργηλιῶνος celebrari solita scribit Plutarchus libro Symposiacon octauo, capite primo. vnde Apollo dictus sit ἐβδομαγενής. Pythiadum periodus ab initio Olympiadum contexta potest ab eo anno incipere, à quo Attica, hoc est a tertio Iphiti, cyclo Lunae VTI, Solis XX, tempore veris praecipitati. Quapropter hoc anno, qui putatur a Christo 1582, inibit quartus Pythiadis quingentesimae octagesimae primae, a Thargelione Attico, siue Bysio Delphico. Sed an idem caput ea periodus cum Attica habuerit, nimirum a Bruma, an a Solstitio, id vero nobis hactenus incompertum est. Quare nihil praeterea adijciemus. Pythiorum aetate sua celebratorum meminit Plutharchus ἐν το περὲ ἐκλελοιπότων χρηστηρίων. Nemea autem & Isthmia erant trieterica, non pentaeterica, vt auctor est Scholiastes Pindari. Quare fallitur Ausonius, qui Agonas quatuor omnes pentaetericos constituit. Haec quoque temporibus quinquennia sacra notandis Isthmia Neptuno data sunt, & Pythia Phoebo. D. iiij.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
