Latin
DE EPACTIS LILIANIS
Scaliger, De emendatione temporum 431
Unproofread scanNot analysed yet
DE EPACTIS LILIANIS. Q Iscrepant &epactae Lunares Lilianae a methodo tum aequabili, tum etiam castigata. Harum rationes quisque cum nostris comparans poterit, vtrae veriores sint, inuestigare. Hoc tantum dicam. mirum mihi visum per centurias annorum μεταπτώσεις Lunares a Lilio obseruatas. Non enim aliter fit μετάπτωσις Lunae, quam per enneadecaeteridas, in anno quidem Iuliano, hor. 1. 485. in tropico hor. 2. 75. Et sane hic requiro iudicium castigatius. Quare dissimulandum non est, &hanc quoque partem indigere animaduersione. Praeterea in illis rationibus vt plurimum a quartadecima Luna abhorrebit terminus Paschalis Lilianus. Quod &studiosis ex nostris epilogismis inuestigandum relinquimus. Neque enim in alieno opere curiosi esse voluimus. Methodum autem epactarum Lilianarum nullam inire potuimus. Et si nihil aliud, centuriarum certe ratio, quam Lilius in illis sequitur, omnem methodum excludit. Quare &hic finem faciemus. AXI yc E EPILOGISMVS TEMPORVM EPOCHAE HVIVS OPERIS ABSOLVTI. ISOSEPHVS SCALIGER IVL. CAESARIS FILIVS, BENEDICTI NEPOS, NICOLAI PRONEPOS, WILELMI ABDei NEPOS, BARTHOLEMAEI CANIS ADNEPOS &c. opus ε nouum de EMENDATIONE TEMPORVM in Biturigibus institutum, in Lemouicibus affectum, in Pictonibus ad exitum perduxi, anno Periodi Iulianae sexies millesimo ducentesimo nonagesimo quinto: editionis Iulianae millesimo sexcentesimo vicesimo octauo: aerae Hispanicae millesimo sexcentesimo vicesimo: Palilium Vrbis Varronianorum bis millesimo tercentesimo tricesimo quinto, Eidibus Iunj, feria quarta, cyclo Solis Iuliano XXIII. Anno Vrbis Constantinopolitanae millesimo ducentesimo quinquagesimon tertio: decimo Indictionis Constantinianae octagesimae tertiae. Anno Periodi Iudaicae quinquies millesimo, tercentesimo quadragesimo primo, SIWVAN Lunaris XXII: IIAR προεμπτώσεως xῖ. Anno Periodi nonae caelestis centesimo quinquagesimo nono, Καρκινῶνος υμηνίᾳ. Anno a conditu rerum quinquies millesimo, quingentesimo tricesimo primo. Anno a Soterijs NOAE termillesimo octingentesimo septuagesimo tertio, mensis septimi Abrahamei xxiiiI. Anno ab Exodo Hebraeorum termillesimo septuagesimo octauo, mensis secundi Mosaici xxiiii. Anno primo Olympiadis Iphiteae quingentesimae nonagesimae: primo Periodi Macedonicae, Δαισίου δεκάδι. De emend. temp. lib. VIII. Anno Periodi Atticae vltimo, Θαργηλιῶνος δεκάτῃ φθίνοντος.