Latin
49.1 to 49.3
Scaliger, De emendatione temporum 49.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Ita fiebat, cum per 35 4 dies, quot nimirum habet annus Lunaris, singuli quinquaginta diem suam per orbem imperassent, vt 35 dies ex toto anno vnaquaeque Tribus rerum potiretur: &,quia decem erant Tribus, sequitur, vt trecentos quinquaginta dies simul omnes imperarent. Reliquae sunt ex anno Lunari δνάρρι ἡμέραι quatuor. Hae igitur quatuor dies vicem illarum ὑπβαλλουσων magistratibus creandis reseruatae. Hoc ita esse, testis Vipianus Rhetor, vetus Demosthenis interpres ἐν τοκτ Ανδροτίωνος. ἐχαὶ γοῦν, inquit, ὁ ἐνιαυτὸς κατὰ τῆὸν σελήνιακὸν δρόμον, τριακεσίας πεντήκοντα τεσσαρας ἢ μέρας. καὶ τὰς κ δʼ ἡμέρας ἑκάλουν οἱ Ἀθηναροι ἀρχαιρεσίας. ἐν ας ἀναρχος ἡ Ἀττικὴ μν ἐν ταύταις προεβάγλοντοτοκς ἄρχοίτας. πρρν οἷν οἱ τριακόσιοι τὰς τριακοσίας πεντήκοντα ἡμέρας. Trecentos igitur &quinquaginta dies simul imperabant, qui in decem Tribus diuisi dant vnicuique dies triginta quinque. Nam, exempli gratia, heri αγαντὶς φυλὴ imperabat, hodie ἡ κεκροπὶς, cras ἡ ἀκαμανεῖς, &sic vna quaeque suam ἐφημερίαν imperabat prout sorte ducta erat. Neque sane quinquaginta simul imperabant, sed ex singulis Tribubus singuli sorte ducti viri, qui dicebantur προεδοοι. Illi enim Comitijs habendis praesidebant. Nam quingenti simul dicebatur ἡ τῆν πεντακοσίων βουλὴ, Tribubus illis decem in vnum corpus confusis. Quinquaginta autem per Tribus distincti dicebantur πρυτάνεις. Decem vero vocabantur πρόεδροι, qui erant principes quadraginta nouem reliquorum, singuli scilicet in sua Tribu. Nam vnus πρόεδρος erat quinquagesimus sui corporis τῆν πρυτέύεων: vt in castris Romanis Decurio erat decimus illius decuriae, cuius ipse caput erat. Menses igitur Lunares proprij erant horum &omnium denique magistratuum, &dicebantur πρύτευδαι. vt in lege Atheniensium apud Demosthenem, ἐντα κατὰ Τιμοκράτοις, ὀπὶ τῆς πρώτης πρυτόνείας τῇ ἐνδεκάτη. Hoc est vndecima mensis primi Lunaris, id est Hecatombaeonis Metonici. Dicebatur etiam, ἐπὶ πρχοντος Μνησιφίλου, Ἐκατομβαιώνος ἔνη καὶ νέᾳ, φολῆς πρυτὸμευούσης Ἴανδιονίδος. Neque enim alius est Hecatombaeon, quam Lunaris, &eo die ἡ zρχὶ pertinebat ad Tribum πευδιονίδα.