# De emendatione temporum 49.4-6

Scaliger, De emendatione temporum, 49.4 to 49.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/49.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/49.4

Hoc est is dieserat ἐφημερίᾳ τῆς πδμδιονίδος φύλης. & τρὸς ἐκκληδίαι κυρίαι in omni prytania, siue mense Lunari agebantur, τῇ ἐνδεκάτῃ. τῇ εἰκάδι. τῇ ἔνη καὶ νέᾳ. Quare haec anni forma tantum ad magistratus pertinebat. neque ea vnquam populus vsus est, à quo menses τριακονθήμεροι, & Tetraeterides extorqueri nunquam potuerunt, ne tunc quidem, cum annus Lunaris ab Hipparcho emendatior editus esset. Primus itaque mensis Hecatombaeon fuit, a solstitio. & quia per vndecim dies Hecatombaeon huius anni anteuertebat caput praeteriti, inde fiebat, vt saepe Hecatombaeon in Scirrhophorionem periodicae Tetraeteridis incideret, in quo saepe πρυτόνεις & Σόχοντες magistratum inibant. Demosthenes πρὸς Τιμόθεον. καὶ οὗτοι οἱ χρόνοι ἥσὸν περὶ Θαργηλιῶνα μενα ἐπʼ Ἀτείου πρχοντος. το δʼ ὑστέρῳ ἔτει ἀφικομένου Φιλωνδου, &c. Si Thargelion Tetraeteridis erat vltimus mensis anni πρυτενείας, ὕστερον illud ἔτος incipiebat a Scirrhophorione, inquem incurrebat mensis Metonicus. Idem Orator ἐντας κτὰ Μεδίου: τὴν τελευταιαν τοῦ Θαργηλιῶνος ait fuisse in negotio διαιτητὴν, vltimam anni, scilicet πρυτὸνείας. Φυλάξας, inquit, τὴν τελευταιαν ἡμέραν τῆς διαιτητὴν, τὴν τοῦ Θαργηλιωνος, ἢ τοῦ Σκιῤῥοφοριώνος γινομένὴν, &c. Quem locum non assequitur interpres. Nam orator diserte indicat, Metonicum mensem πρυτὸνείας nunc in Scirrhophorionem popularem, nunc in Thargelionem incidere, ac consequenter Hecatombaeonem Metonicum nunc in Scirrhophorionem Tetraeteridis, nunc in ipsum Hecatombaeonem. Thucydides: Αἰmσίου ἐν Σπάρτῃ ἐφόρου, καὶ Πυθοδώρου ἔτι δύο μῆνας ἀρχοντος Ἀθηνάοις, μετὰ τὴν ἐν Ποτιδαίᾳ μᾶχρν, μὴὶ ἔκτῳ καὶ ἅμα ἥρι οἀρχομένῳ, &c. Ab initio statim Veris, hoc est a Munychione, ait duos adhuc tantum superfuisse menses magistratui Pythodori. Desinebat igitur ille annus πρυτὸνείας in Scirrhophorione, & fere conueniebat anno periodico. Porro neomeniae illae dicebantur νουμηνίαι κτὰ σελήνην, ad differentiam τρια κωιθημέρων.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
