Latin
DE DIEBVS
Scaliger, De emendatione temporum 5
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc obtinuit, vt reliquarum hebdomadum dies etiam Feriae vocarentur, praecipuo quodam principis septimanae Paschalis auspicio &omine. Diei diuisio summa ab actibus quotidianis, in fastos, nefastos, atros, religiosos, intercisos, iustos: vt Graecis εις ἐνεργοῖς, καὶ ἀεργναὶ ἡ μέρας, καὶ ἀποφράδας, καὶ ἑορτασίμοις. aut ab aequatione annui temporis, Solaris, &Lunaris, in προσθετας ἡμέρας, ἐπακίας, ἐξαιρεσίμοις, ἀπράτοις, ἐμβολίμοις, ἐπαγομένας, περιττάς. προσθεταὶ ἡμέραι Computatoribus Graecis dicuntur, quae Latinis Regulares, &Concurrentes, quae cum Epactis Solaribus compositae dant characterem Kalendarum, aut alius diei mensis. Eπακταὶ sunt duplicis generis, Solares, &Lunares. Solares fiunt abiectis septenarijs ex cyclo Solari, addito praeterea die bisextili. Lunares producuntur excessu solis, qui est Xi dierum, in numerum aureum ducto, abiectis tricenarijs. Praeterea vtrarumque Epactarum sua methodus: Solarium ad characterem dierum: Lunarium ad aetatem Lunae, vt Computatores Latini loquuntur, vt Graeci autem, εἰς ποστιαίαν σελήνης. Ἐξαιρέσιμοι sunt, quae eximuntur de mense duplici ex caussa: aut vt rationes Solis cum Lunaribus congruant, vt in anno veteri Graecorum: &in enneadecaeteride Paschali Saltus Lunae Latinis dictus, Graecis ὑποτομὴσελήνης. aut vt solemnia festa cum feria Septimanae, vt in anno Iudaico. Yπέρθετοι, vel ὑπέρβατα, sunt quae ex caussa religionis transferuntur, &dissimulantur per speciem comperendinationis, vt in anno Iudaico, &olim in prisco Romano. In Iudaico enim ὑπθέοις &comperendinationes institutae, ne feria secunda, quarta, sexta in caput anni incurrat. in Romano prisco comperendinabantur Nundinae, vt a religiosis diebus summouerentur, autore Macrobio. Εμβόλιμοι sunt, vt notio verbi declarat, insititij dies: &erant naturales, aut ciuiles. Naturales, quae ex scrupulis, &horis appendicibus colliguntur, vt quarto quoque anno exeunte vnus dies ex quadrantibus anni Iuliani quod BISEXTVM vocatur. item in periodo Arabica vndecies vnus dies intercalatur. In fine Dulhagiathi, qui est vltimus mensis anni Hagareni Muhamedici. Ciuiles sunt, qui praeter naturalem anni rationem &modum inseruntur, vt vnus dies in fine Marcheschwan Iudaici, anno, qui dicitur superfluus, aut abundans. Eπαγόμεναι, quae explendis spatijs anni adijciuntur potius, quam inseruntur, vt quinque, quae anno aequabili extra ordinem mensium adiectae Aegyptijs dicuntur NISI, Persis, &Armenijs MVSTERAKA: item duae, quae extra modum anni in calce Posideonis anni Attici appensae dicebatur ὑπβάλλουσαι, aut ἀρχαιρεσίαι. περιτταὶ ἡμέραι locum habent in anno mobili. Est autem interuallum inter epocham &caput anni, vtroque termino excluso. Hoc constat semper in annis, quorum caput nunquam epocham anteuertebat. Vt in anno Attico caput Hecatombaeonis nunquam ante Solstitij veterem epocham statuebatur. Itaque quod inter Solstitium, &propositum Hecatombaeonem interiacet spatij, dicebantur περιτταὶ ἡμέραι. Idem obseruabatur in annis magnis Metonis, &Calippi. A. iij.