# De emendatione temporum 53-2

Scaliger, De emendatione temporum, DE ANNO METONIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/53-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/53-2

DE ANNO METONIS, SIVE ENNEADECAETERIDE. Vis status anni Lunaris Atheniensium esse potuerit, cum ad Canonas Octaeteridis describeretur, ex comparatione vtriusque lisoctaeteridis scire potuisti. Quamuis enim initia, & tempus institutae Octaeteridis πρυτανείας ignoramus, tamen in quadraginta annis magnam turbationem nouiluniorum necessario consecutam esse potes ex eadem comparatione colligere. Itaque Aristophanes Olympiade 88, Amynia praetore, Nephelas docens inducit Lunam cum Atheniensibus expostulantem, quod menses ad Lunam non describerent, sed ανω τε καὶ κάτω κυδοιδοπῶν ait. Nam putantes se solennes cultus & ferias ex Lunae & Octateridis obseruatione obire, eas alieno tempore anni imprudenter celebrabant. Quod plane anomaliae octaeteridis congruit: donec Metonis anno succedente ea penitus desita est. Meton igitur Pausaniae filius, vt tunc captus erat Graecorum, insignis Mathematicus floruit ineunte bello Peloponnesiaco, vir non solum peritia motuum caelestium, sed & aquilicijs, & librationibus aquarum nobilis. Itaque & fontes induxit Athenis, vt auctor est Phrynichus Comicus μονοβόπω. Τίς ὅσιν ὁ μετὰ ταῦ ταταύτης φροντιῶν; Μέτων ὁ Λευκονοιες δδʼ ὁ ταὶ κρήνας ἄγων. sub Aquario AquiQuare huc alludens Manilius noster in Apotelesmatis, lices, & Astronomos ait nasci. Ille quoque, inflexa fontem qui proijcit vrna, Cognatas tribuit iuuenilis Aquarius artes Cernere sub terris. vndas inducere tectis. Quippe etiam mundi faciem, sedesque mouebit Sidereas, caelumque nouum versabit in orbem. Non est locus nobilior in toto Manilio, quanuis olim eum non satis capiebamus. Veteres, quae fuit eorum hac in re imperitia, putabant omnium motuum caelestium & mundi ipsius integram conuersionem fieri, quando Sol & Luna in idem tempus recurrebant, in quo antea deprehendebantur.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
