Latin
54.1 to 54.4
Scaliger, De emendatione temporum 54.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
&quan diu Octaeteridis fides suspecta non fuit, eam esse mensuram ἀποκαταστάσωος τοῦ πδντὸς non solum vulgus, sed &docti credebant. Itaque Festus Auienus ex Graecorum libris dixit: Non ego nunc longo redeuntia sidera motu Disputaturus est vt vides, de ortu &In priscas memorem sedesoccasu τν μορφώσεων annuo. Nam si qua est varietas, eius ἀποκαταστασιν quantocunque tempore illa reditura sit, omittit dicere. Subijcit. Habet ista priorum Pagina, &incerta rerum ratione feruntur. Diuersa de istis scriptorum &Astronomorum iudicia, &libros extare dicit. Nam quae Solem hiberna nouem putat aethere volui, Vt spatium Lunae redeat, vetus Harpalus, ipsam Ocius in sedes, momentaque prisca reducit. Putat ἀποκαταστασιν inerrantium &errantium fieri, ita vt sidera, vt ipse loquitur, in priscas sedes longo motu redeant, putat, inquam, hoc accidere, quandocunque spatium Lunae redit. Ipse interpretatur mentem suam: Quando, inquit, Luna in sedes &momenta prisca reducitur. Quod interuallum, inquit, Harpalus annorum nouem esse decreuit, sed male, cum ocior sit iusto ista periodus. Aperte igitur censet, conuersionem caeli vniuersalem fieri, quando neomenia redit in eandem diem, &horam, in qua antea fuit. Subijcit Festus Auienus, hanc periodum ob breuitatem fallere, ideoque ei decennium additum a Metone: &veram ἀποκαταστασιν τν φαινομέναν intra ἐννεαδεκαετηρίδα fieri. Aratus quoque volens ostendere omnium inerrantium ἐπογὴν Solem ipsum esse, absurde quidem, sed tamen eius rei caussam confert ad cyclum Metonis. quo interuallo, δύσεων καὶ ἀνατολὰν τῆν φαιομένων fiat restitutio, orbis, &conuersio quaedam mundi vniuersalis. Ita enim canit elegantius, quam verius: Γινώσκεις τάδε καὶ οὺ. τὰ γὰρ συναείδεται ἥ δυ ἐινεακαδικα κίκλα φαεινοῦ ἡελίοιο. Quem locum summum virum Theonem assecutum non esse mirum non est, cum Hipparchus, &post eum Astronomiae Apollo Ptolemaeus, quantitatem anni Tropici ex neome niarum restitutione collegerint, quam restitutionem Hipparchus recte censet post annos 304 statim fieri. Sed de his libro quarto amplius. Sed apertius Diodorus Siculus docet illos veteres τὰ Φαινόμενα ἀποκαθίστασθαι illis nouemdecim annis vertentibus putasse. Libro enim duodecimo de illis nouemdecim annis loquens ita scribit: ἐν δὲ τοῖς εἰρη μένοις ἕτεσιτὰ ἄστρα τὴν ἀποκαταστασιν ποιειται, καὶ καθὰ πρ ἐνιαυτοῦ τινὸς μεγάλου στὸν ἀὐακυκλισμὸν λάμβανει.