# De emendatione temporum 55.1-4

Scaliger, De emendatione temporum, 55.1 to 55.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/55.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/55.1

Ait Metonem caelum versasse in nouum orbem, hoc est, conuersionem mundi καὶ ἀποκατάστασιν nouo orbe, & noua periodo τῆς ἐννεαδεκαετηρίδος definiuisse, cum orbis vetus Harpali mendosus, & fallax tempore deprehensus sit. Hoc est, quod dicit, versare caelum in nouum orbem. Et nouum orbem periodum Metonicam intelligit, comparatione veteris, quam Octaeterida Harpali esse ostendit Festus Auienus. Enneadecaeteris igitur Metonis celeberrima multis quidem nominibus commendatur: sed eam parum hactenus notam fuisse, argumento sunt ij, qui eandem penitus cum cyclo Paschali, & nostro vulgari, quem numerum aureum vocamus, definiunt. Tantum enim septem embolismos, & nouemdecim annos cum nostro numero aureo communes habet, in reliquis immane quantum differt. Nam neque idem situs embolismorum, neque eadem anni Solaris quantitas. Cum cyclus Metonis sit absolute dierum 6940, discedens a iusta periodo horis 7. 26. 56'. 40'. Vnde in annis 76 moratur Lunae curriculum die vno horis V. scrup. 47. 46'. 40'. In annis denique 304 Luna anteuertit primam epocham Metonicam diebus solidis quinque Annos autem embolimaeos septem aut eorum situm, scire non possumus priusquam epocham cycli ipsius & caput indagemus. Veteres Graeci a bruma, vt puto, & sane verum est, tempora sua ordiebantur, vt eos secuti Romani, quod facilius a decrementis vmbrae horas obseruarent, brumae confecto die, quam ab incrementis, solstitio. Quare ob id omnia eorum horologia, quae analemmata vocabant, a bruma describebantur, quam in octaua parte Capricorni confici putabant, hoc est lanuarij die Vi: & a proximo nouilunio Tetraeteridem incipiebant: ita vt citimum nouilunium incurreret in VII Ianuarij, cyclo Lunae XIX, remotissimum in IIII Februarij. Quapropter omnia horologia Graecorum semper ad rationes brumae referebantur, vt & Romana. donec primus omnium Meton noster a capite anni populari, aut potius ab eius epocha, horologium describere instituit, hoc est a solstitio. Vnde ipsum analemma ἡλιδβόπιον vocauit, a solstitij obseruatione. Quod instrumentum nobilissimum, atque priscorum hominum obseruationes longe subtilitate vincens ipse in Comitio Athenarum dicauit, vt testis est priscus scriptor Philochorus apud interpretem Aristophanis ὀρνίθων. Itaque videtur non solum a solstitio caput Enneadecaeteridis suae deduxisse, sed etiam ab eo tempore, quo Heliotropium suum dicauit. Idem Scholiastes Aristophanis assentitur quidem Philochoro de Heliotropij positu. sed de tempore refragatur. Philochorus enim censebat Metonem ante Pythodorum Archontem Heliotropium posuisse. ipse post Pythodori magistratum aut saltem in magistratu ipso, non autem ante magistratum positum contendit.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
