Latin
55.5 to 55.6
Scaliger, De emendatione temporum 55.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Verba Grammatici de Metone haec sunt: ὁ δὲ Φιλόχορος ἐν Κολωνῷ κ αὐτὸν οὐδὲν λέγειθειναι, ψευδῶς δὲ πρὸ Πυθοδῶρου ἡ λίόβπιον ἐν τῇ νιῖ λεγομόνη ἐκκληδίᾳ, πρὸς τας τεγχει τας ἐν τῇ πνυκί. Parum abest, quin &a Solstitio cyclum suum incepisse, &circa tempora Pythodori Heliotropium statuisse credamus optimi scriptoris autoritate moti. Sed de Solstitio cur dubitem, cum auctorem optimum habeam Festum Auienum? qui post eos versiculos a nobis paulo ante adductos subijcit, loquens de Harpalo: Illius ad numeros prolixa decennia rursum E iiij ized Adiecisse Meton Cecropea dicitur arte, Inseditque animis. Tenuit rem Graecia solers, Protinus &longos inuentum misit in annos. Sed primaeua Meton exordia sumsit ab anno, Torreret rutilo cum Phoebus sidere Cancrum: Cingula cum veheret pelagus procul Orionis, Et cum caeruleo flagraret Sirius astro. A solstitio igitur duxit citimum nouilunium. Remotissimum vero statuit ad aestus maximos Caniculae. Iam igitur constat de exordio periodi Metonicae.