# De emendatione temporum 56

Scaliger, De emendatione temporum, DE ANNO METONIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/56

De tempore, hoc est anno obseruati a Metone solstitij, item de tempore & epocha ipsius Solstitij habemus plene apud Ptolemaeum, libro ITI. qui ait diserte Solstitium a Metone & Euctemone obseruatum anno Nabonassari 316, Phamenoth XXI, in mane. Tempus congruit XXVITI Iunij, cyclo Lunae VII, cyclo Solis XXVT, feria TI, anno quarto Olympiadis 86 desinente, praefecto Athenis Apseude, T. Verginio, Proculo Geganio Macerino COSS. qui erat 343annus Atticus. proinde tricesimus nonus periodi. Scirrhophorion 3 Iulij, vt patet ex indice neomeniarum. Ergo neomenia Hecatombaeonis Metonici σκιῤῥοφοριῶνος τρίτη ἐπὶ δέκα. Diodorus libro ΧίI, ἐν δὲ τῶς Αθήναις Μέτων ὁ Παυσάνου μὲν κὸς, δε δοξασμὲνος δʼ ἐν ἀστρολογίᾳ ἐξέθηκε τὴν ὀνομαζομένην ἐννεαδεκαετηρίδα, τὴν Σρχὴν ποιησά μνος ἀπο μηνὸς ἐν Ἀθήναις σκιῤῥοφοριῶνος τρισκαιδεκάτης. Proinde Θαpγηλιῶνος πέμπτῃ φθίνοντος obseruatum Solstitium a Metone. & proximo πρυτανείας Hecatombaeone Pythodorus iniuit magistratum, nouem mensibus ante initia belli Peloponnesiaci. Haec igitur est Epocha cycli Metonici, non autem octaua pars Cancri, vt solebant vetustiores. Quare mirari satis non possum, cur Columella dixerit se auctore Metone solstitium in octaua parte Cancri, sicut alia κέντρα in octauis partibus signorum suorum, statuere, cum res ipsa eum satis refellat. Quare enim potius Columellae de Metone, quam Metoni ipsi credam? De modo Enneadecaeteridis Metonicae scribit Censorinus: Praeterea sunt anni magni complures: vt Metonicus, quem Meton Atheniensis ex annis vndeuiginti constituit. eoque Enneadecaeteris appellatur: & intercalatur septies: in eoque anno sunt dierum sex millia, & quadringenti quadraginta. Cum 6940 dies comprehenderet Enneadecaeteris Metonica, ea nullo modo potuit congruere cum vera enneadecaeteride Lunari, vt infra videbimus. Seruata epocha in XXVIII Iunij facile embolismorum situs & tempora deprehendemus. Nulla enim neomenia Hecatombaeonis Solstitium anteuertebat. Quocirca secundus, quintus, septimus, decimus, tertius decimus, sextus decimus, decimus septimus anni erant embolimaei, contra quam censent docti homines nostri temporis. Periodus autem ipsa cum 6940 diebus praecise explicaretur, in illis erant anni Lunares 19, menses τριακονθήμεροι septem, dies quatuor, scrupula nulla. Quare propter illos quatuor dies abundantes, quatuor quoque anni erant ὑπρήμεροι, dierum scilicet 355, nimirum quartus, nonus, quartus decimus, & ipse vltimus enneadecaeteridis. Anni autem modus secundum Metonem est dierum 354 1/2 aut . Neomenia prima φάσεως Atticae, Iulij XV. Nam eaedem sunt neomeniae Metonicae cum Calippicis. Quare cyclus Metonis constat non ex enneaeteride, & decade, vt voluit Festus Auienus, sed ex Octaeteride, & Hendecaeteride. Nam nullae aliae partes sunt enneaDe emendat. temporum lib. 1I. A Metonici explicandam, & ad eorum iudicia castiganda, qui a nostro Lunari differre non putant.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
