# De emendatione temporum 61

Scaliger, De emendatione temporum, DE PERIODO CALIPPI ATTICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/61

Qui dies residui erunt character anni sequentis. Quoties autem scrupuli erunt 45, aut plures, augenda est feria vnitate. Vt 5. 54. 15, non erit feria 5, sed 6, quia 54 scrupuli excedunt 44. Epilogismus enim Lunae incipit meridie, dies autem Atticus ciuilis, a Solis occasu. Interuallum scrupuli diurni temporales 15. Cum igitur epilogismus attigit 45 scrupulos, fiunt 60, cum praecedentibus XV. Qui est dies solidus Lunae, cum iam tantum duo trientes confecti sint de die ciuili. Si itaque ad eum modum omnes annos Calippi abiectis septenarijs, digesseris, habebis veras neomenias Calippici Hecatombaeonis in diebus Iulianis. Praeterea ex hoc deprehendes XV annos ὑπρημέροις esse, hoc autem esse 28. nempe septenos vnius cycli, primum, tertium, sextum, nonum, vndecimum, quartumdecimum, decimumseptimum. Vt studiosorum laborem minueremus, visum est exemplum infra subijcere. Embol Embol. Embol. Embol. Embol. Embol. Embol. Embol Embol.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
