# De emendatione temporum 67.1-4

Scaliger, De emendatione temporum, 67.1 to 67.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/67.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/67.1

Tempus Iulianum, Martij IX. Erat annus cycli Solaris Calippici VIII. Regularis vnus, litera Dominicalis G. Hecatombaeon feria secunda, quae neomeniam Elaphebolionis χαρακτηρίαι in feria vi, anno cycli Iuliani sequenti in litera D. Ergo neomenia Elaphebolionis 22 Februarij. Proinde iX Martij, erat XVI eiusdem. Est autem mensis solidus Elaphebolion. Confer cum anno 36 Tabulae neomeniarum. Ibi sub Elaphebolione est 53. hoc est plane 22 Februarij. Denique eodem anno Posideonis 23, Paophi XVI Timocharis obseruauit Lunam tangentem Septentrionalem earum stellarum, quae sunt in fronte Tauri. Tempus XX Decembris. Feria secunda Hecatombaeonis cum charactere Posideonis dat feriam ini in litera B. Neomenia igitur Posideonis 27 Decembris. Item in Tabula neomeniarum sub Posideone habes 331. De quibus deductis 304 Octobris supersunt 27 Nouembris. Sed hoc modo xX Decembris erit XXV Posideonis. Quia est mensis cauus. Quare mendum esse in codice Ptolemaei non solum ex hoc sequitur, sed etiam ex Elaphebolione, qui si in XXII Februarij caepit, necessario Posideonis neomenia erit in 27 Decembris. Mendum igitur est in Ptolemaei libro, vt non raro in numeris contingit apud eum scriptorem. His animaduersis dubium non est, quin rectus sit epilogismus noster, quem etiam firmioribus argumentis tueri possumus: hoc est obseruationibus eclipsium Lunarium. Eclipsis Lunae obseruata est anno 54 secundae periodi Calippicae, anno Nabonassari 547, μεσορὶ ιτ VII horis a meridie. Tempus, Septembris XXTI, quae fuit feria VI. & secuta est media oppositio veram, horis solidis 12, & paulo amplius. Ergo oppositio media fuit feria VIT, Septembris XXIII. Sequitur igitur, vt neomenia illius mensis, qui erat Boedromion, caeperit ix Septembris, feria itidem VII. Erat annus cycli Calippici Solaris 18. Regulares 7, proinde nulli. Litera Dominicalis duplex BA, Hecatombaeonis neomenia est character ipse, 4. Adde 4 ad characterem Boedromionis. Prodit feria VII, neomenia Boedromionis. In Tabula neomeniarum mensium sub Boedromione 252. Hoc est manifesto dies Septembris IX. Nihil igitur discrepat in ratiocinio nostro. Est autem Boedromion mensis solidus. Propterea eius plenilunium confertur in XV mensis. Sequenti anno Nabonassari, & Calippi 55 secundum Antiochenses, sed secundum Athenienses eodem 54, iterum defecit idem sidus, Mechir IX exacto, 13 horis solidis post meridiem illius diei, hoc est hora prima post mediam noctem, vt hodie putamus, X Mechir ineunmtis, cum media coniunctio praecise fuisset in ipso meridie, Alexandriae.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
