Latin
69.1 to 69.4
Scaliger, De emendatione temporum 69.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Antiochus quoque Magnus in rescripto quodam de Iudaeis, vt extat apud Iosephum, annuas pensiones remittit illi genti in triennium, vsque ad Hyperberetaeum mensem. vt omnino mensis, qui annum claudit, sit is, qui Hyperberetaeum antecedit. 1να δὲ, inquit, θᾶττονἡ πόλις κατοικισθη, διδωμι τοῖς τε νιῦ, καὶ κατελευβμένοις, ἕως Ἰπρβερεταιου μὴνὸς, ἀτελεῖς εἶναι μέχρι τριῶν ἐτν. Et hoc initium anni vocabatur Alexandreum. Anni etiam ipsi Alexandrei dicti sunt, &dicuntur etiam hodie a Syris, qui Macedonicum annum in Iulianum conuerterunt. Praeterea Athenienses sub Macedonibus Hecatombaeonem πρυτδρείας Calippicum a Solstitio ad aequinoctium autumnale traduxerunt, vt respondeset Hyperberetaeo Tetraeteridis Macedonicae. eoque anni initio in rationibus temporum, &magistratibus, &Archontibus suis vsi sunt, adscita etiam periodo Macedonica. Itaque videmus in Decreto Atheniensium in gratiam Hyrcani summi Iudaeorum Pontificis dato, τὴν πέμπτην τοῦ Πανέμου Macedonici φθίνοντος coniungi cum ἐνδεκάτη Μουνυχιῶνος πρυτὸνείας. qui Munychion scilicet continuatur ab Hecatombaeone Autumnali. Nam Panemus omnino erat Solstitialis. Anno Seleucidarum 145, Antiochus Hierosolyma caepit, Iudaeos trucidauit, templum spoliauit, &polluit, idque in diebus aestiuis. Samaritani, qui eandem legem cum Iudaeis colebant, metuentes ne ob id non solum legem, sed &calamitates communes cum Iudaeis haberent, eadem aestate libellum supplicem obtulerunt regi, ne sibi fraudi esset, quod eisdem ritibus cum ludaeorum gente addicti essent. Rex rescripsit illis ineunte anno 146. ἐκατομβαιώνος μηνὸς ἰτς. Vnde manifesto colligitur, eum fuisse Hecatombaeonem autumnalem, non solstitialem, &merum Calippi Pyanepsionem esse. Quare nomina mensium Calippicorum non mutarunt quidem, sed situm tantum mensium. Huic congruit annus Iulianus Atheniensium, quem ipsi ab Hecatombaeone putabant, retento nimirum initio Alexandreo. Itaque Epiphanius VIII Nouembris, VIii Metagitnionis vocat. &Vi lanuarij, vi Maemacterionis. Vbi Maemacterion est quartus ab Hecatombaeone, vt Gazae, &lanuarius dicitur a Suida. Sed initium annorum Calippicorum etiam ab Autumno fuisse, testes sunt tres eclipses Lunares apud Ptolemaeum: quarum paulo antea meminimus. Nam prior obseruata est Sole in Virgine posito, anno 54 secundae periodi. Altera sequente interuallo obseruata anno LV Sole in PisciD bus locato. En mutatio anni à Virgine ad Pisces. Rursus anno eodem LV tertia eclipsis in Virgine facta. A Piscibus ad Virginem non est facta mutatio anni. Non igitur caepit a Solstitio. A Virgine ad Pisces fit mutatio. Ergo ab Autumno. Sed &illud animaduertendum, non a cyclo 14, sed a 13, nouem mensibus ante Calippi Solstitium incipere periodum Calippicam autumnalem.