# De emendatione temporum 7

Scaliger, De emendatione temporum, DE MENSIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/7

Neque enim Posideon naturalis esse potest, quanuis triginta dierum, cum neque Lunaris esset, quod eius neomenia longe a Lunari discederet: neque Solaris, quod pars esset illius anni, qui ad Solis cursum descriptus non esset. Idem de Mercedonio dicas, qui neque ad Solarem annum, neque ad Lunarem pertineret, neque modum eum haberet, qui iusto mensi competit, cum esset tantum XXTI, aut ad summum XXIII, dierum. Mensis diuisio Atticis in δεκάδας. prima δεκὰς dicebatur πρώτη, secunda μεσοδσα, tertia erat ipsa εἰκάς. Idque factum, quia illorum menses omnes erant τρια κονθήμεροι. Persae vero in πεμπτάδας, non solum, quia eorum menses omnes τρια κονθήμεροι, sed etiam, quia totus annus constat ex quinarijs tribus & septuaginta. Hebraei veteres in πεμπτάδας, δεκάδας, εἰκαδα. Numerorum XI, commate 19. Omnes enim menses anni prisci Hebraici fuerunt mere tricenarij, & omnes pleni. In mense ἐξαιρεσιμαίῳ Athenienses pro δευτέρα ἰσταμένου dicebant τρίτηἰσταμένου. Quamuis enim mensem vno die mutilabant, tamen cum tertiam mensis pro secunda dicebant, non videbantur mensem mutilare, cuius τριακάδα numerabant. Mensium nomina in antiqua Hebraici anni forma nulla fuerunt, neque in hodierna Sinarum, laponensium, & Indorum. Menses enim illi ab ordine primi, secundi, tertij dicuntur. In anno Romano mistae sunt appellationes, ex cognominibus, & ordine numerario. quaedam nationes etiam geminos cognomines habent. Annus Syrochaldaicus habet geminum Tisrin, item geminum Conum. Annus Hagarenus geminum Regiab, & geminum Giumadi. Annus Saxonicus geminum Giuli, & geminum Lida. Sed in anno embolimaeo Lida est tergeminus. Et annus ille dicebatur Trilida. Item diuersarum nationum ijdem menses communes. Nam Panemus in anno Macedonico fuit, item Corinthiaco, & Thebano. Artemisius communis fuit Laconum, & Macedonum: Carneus Syracusanis, & Cyrenensibus vsitatus. Sed differebant situ anni, & tempore: vt suo loco disputabitur. Haec in genere de mensibus. DE ANNO. Aximum σύστημα dierum Annus, sed qui multipliciter dictus sit. Totenim constitui possunt, quot sunt siderum errantium periodi. Est enim annus circuitus eius periodi, cuius cognominis ipse M est. Vt annus Solaris est cognominis circuitus eius sideris, quo ad id punctum Zodiaci redit, vnde profectum erat. Isque circuitus definitur dierum 365, & paulo minus quam quadrantis. Eadem fere quantitas attribuitur Veneri & Mercurio. Saturni annus est dierum 10955, horarum 12. Iouis annus dierum 4331, horarum 18. Martis dierum 687. Lunae dierum 29, cum semisse, & paulo plus quam duarum trientum horae: quem mensem vocamus. Obtinuit tantum vulgo, vt duorum siderum, Solis, & Lunae, labentem caelo qui ducunt annum, ratio in temporibus ciuilibus haberetur. Et Lunae quidem primum vnus circuitus pro anno habebatur, vt apud Aegyptios. deinde tres, vt apud eosdem Aegyptios, & Arcades. Tandem duodecim periodi Lunares annum ciuilem constituerunt dierum 354, cum triente, & paulo plus quam duum trientum horariorum. Duodecim quoque segmenta Zodiaci componunt annum Solarem tantum, quantum diximus.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
