# De emendatione temporum 75.5-6

Scaliger, De emendatione temporum, 75.5 to 75.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/75.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/75.5

Quadranti Librae 89. Totidem Quadranti Brumali. Scio Alfonsinos, & alios a vere ad autumnum 184 dies tantum ponere. Hoc non disputamus nunc. Tantum indicamus caussam initij autumnalis in anno Lunari: quod ea res nondum Europaeis inuestigata est, qui anno Lunari non vtuntur, quanuis diuina prope ingenia in Astronomia pepererit Europa. Scito igitur nullam Orientalem gentem, quae menses ad Lunam describeret, aliunde initium anni sui quam ab autumno, instituisse. Sumatur exemplum ab anno Iudaico 5345. Tisri eius anni erit 4. 8. 852. Quae φάσις nouilunij debetur quintaedecimae Septembris, in nocte, quae sequetur aequinoctium confectum. Septimus mensis ab eo, qui erit Adar alter, habet nouilunium 7. 13. 210. XIi Martij, nocte, quae sequetur aequinoctij sidus. Manifesta igitur caussa est huius initij, & a natura petenda. Ita ratione Lunae, Tisri prior est. Sed ratione Solis, Nisan. Quare a Tisri epilogismi Lunares, a Nisan epilogismi bisexti tam Chaldaici, quam Iudaici, vt plenius in anno Iudaico disputabitur. Porro Graeci a die suo ciuili statim, hoc est ab ineunte nocte epilogismos Lunae ducebant. vnde neomeniarum ratio claudicabat. quia noctis caput pro anni tempore oliud atque aliud. Sed Calippus primus omnium a meridie exorsus est epilogismos Lunae, ab ineunte autem nocte diem ciuilem. Idem & Chaldaei factitabant. Vnde cum ratio peruenit ad horas 18, expleta est nox, & astronomice feria transferenda in sequentem. quia calculus Lunaris pertinet ad horas a meridie putatas: dies ciuilis ad eas, quae ab ineunte nocte ad ortum Solis putantur.

---

Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum.
