Latin
DE ANNO CHALDAEORVM
Scaliger, De emendatione temporum 76
Unproofread scanNot analysed yet
Quare inter meridiei, &noctis initia interuallum est quadrans diei, qui adijcitur ratiocinijs Lunae, ne feria a meridie, sed a nocte incipiat. Menses vero Chaldaici sunt ijdem, qui Iudaeorum. Iudaei enim illos a Chaldaeis habuere à temporibus Nabopollassari patris Nabuchodonosori, vt infra docebitur. Iis mensibus vsi sunt ad tempora Seleuci Nicanoris. sub quo Macedonicis nominibus menses suos in contractibus &actis publicis annotare coacti sunt. quod &fecerunt Iudaei. Hoc fieri caeptum anno Seleuci secundo, cyclo Lunae 14, anno vicesimo primae periodi Calippicae, XIIIannis exactis à morte Alexandri: anno Iudaico 3450, anno Nabonassari 437 ad finem decurrente. Quare quomodo menses Chaldai